Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

252 
intelligitur, Actionem corporum nunquam esse sine reac 
tione, et ambas inter se aequales, ac directe contra 
rias esse. 
Cum etiam non nisi vis et nascens inde nisus quovis mo 
mento existat (motus enim nunquam revera existit, ut supra ex 
posuimus) nisusque omnis tendat in linea recta, consequens est 
omnem motum rectilineum aut ex rectilineis compo 
situm esse. Hinc jam non tantum sequitur, quae in linea 
curva moventur, conari semper procedere in recta 
eam tangente, sed etiam, quod minime aliquis expectet, oritur 
hinc vera notio firmitatis. Nam si ponamus aliquod ex iis 
quae firma dicimus (quanquam revera nihil sit absolute firmum 
fluidumve, sed certum habeat firmitatis fluidibilitatisque gradum, a 
nobis autem ex praedominio respectu nostrorum sensuum deno 
minetur) circulari circa suum centrum, partes per tangentem co 
nabuntur avolare, imo avolare incipient re ipsa, sed quoniam hic 
ipsorum a se invicem discessus turbat motum ambientis, hinc re 
pelluntur seu rursus contruduntur 1 ad se invicem, quasi centro in- 
esset vis attrahendi magnética, aut quasi ipsis partibus inesset vis 
centrípeta, et proinde circulatio ex nisu rectilineo recedendi per 
tangentem et conatu centrípeto inter se compositis orietur. Ma- 
netque adeo omnem motum curvilineum ex nisibus rectilineis inter 
se compositis oriri, simulque intelligitur hanc contrusionem ab am 
biente esse causam omnis firmitatis. Alioqui fieri non posset, ut 
omnis motus curvilineus ex meris rectilineis componeretur. Unde 
et rursus novam contra Atomos nec minus priore inexpectatam ra 
tionem habemus. Nihil autem potuit magis alienum a rebus ex 
cogitari, quam firmitatem a quiete peti, nam nulla est unquam 
quies vera in corporibus, nec a quiete aliud nasci potest 
quam quies; licet autem A et B apud se invicem quiescant, sinon 
vere, saltem respective (quanquam nec hoc unquam accurate con 
tingat, nullum enim corpus eandem exacte ab alio di 
stantiam quantulocunque tempore servat) et licet quic- 
quid semel quiescit, semper quieturum sit nisi accedat nova causa, 
non ideo tamen sequitur, ut quia B resistit impellenti, resistat 
etiam ab alio sejungenti, ita nempe ut superata resistentia ipsius 
B, seu ipso B propulso, simul A sequatur. Quod revera esset 
attractio, quae in natura non datur, ex firmitate autem primi 
tiva, vel per quietem aut simile aliquid explicata, utique seque-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.