Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

253 
retur. Itaque firmitas quoque nisi per contrusionem ab ambiente 
factam explicari non debet. Nam pressio sola rem non satis ex 
plicat, quasi impediatur tantum discessus ipsius B ab ipso A, sed 
intelligendum est, reapse a se invicem discedere, ab ambiente autem 
unum ad aliud rursus impelli adeoque ex compositione duorum 
motuum hanc conjunctionis conservationem produci. Itaque qui in 
corporibus Tabulas quasdam sive laminas insensibiles concipiunt 
(ad exemplum duorum marmorum politorum, quae sibi accurate 
applicantur) quarum divulsio ob resistentiam ambientis difficulter 
fit, et hinc explicant corporum duorum sensibilium firmitatem, etsi 
persaepe verum dicant, cum tamen in laminis rursus aliquam fir 
mitatem supponant, ultimam rationem firmitatis non reddunt. Ex 
his quoque intelligi potest, cur magnorum quorundam Mathemati 
corum sententiis quibusdam philosophicis hac in re stare non pos 
sim, qui praeterquam quod vacuum spatium admittunt et ab at 
tractione non abhorrere videntur, etiam motum habent pro re ab 
soluta, idque ex circulatione indeque nata vi centrifuga probare 
contendunt. Sed quoniam circulatio quoque non nisi ex rectili- 
neorum motuum compositione nascitur, sequitur si salva est aequi- 
pollentia Hypothesium in motibus rectilineis suppositis utcunque, 
etiam in curvilineis salvam fore. 
Intelligi etiam ex dictis potest, Motum communem 
pluribus corporibus ipsorum inter se actiones 
non mutare, quoniam celeritas qua sibi invicem appropin 
quant, adeoque vis concursus qua in se invicem agunt, non 
immutatur. Unde consequuntur praeclara experimenta quae re 
tulit Gassendus in Epistolis de motu impresso a motore trans 
lato, ut illis satisfaceret, qui ex motu projectorum quietem 
globi terrae inferre posse sibi videbantur. Cum tamen cer 
tum sit, si qui in magna navi (clausa si placet, vel certe ita 
constituta, ut externa a vectoribus notari nequeant) ferantur, navis 
autem magna licet celeritate, placide tamen sive aequabiliter mo 
veatur, ipsos nullum habituros principium discernendi (ex iis sci 
licet quae in navi contingunt) utrum navis quiescat an moveatur, 
etiamsi forte pila in navi ludatur, alii ve motus exerceantur. Idque 
nolandum est in eorum gratiam, qui non recte percepta Coperni- 
canorum sententia credunt, secundum hos projecta ex terra in 
aerem, ab aere cum tellure gyrante abripi, atque ita motum fundi 
sequi, et perinde in terram recidere ac si haec quievisset; quod
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.