Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

¡SECTIO PRIMA. 
DE CAUSA ET EFFECTU ACTIVIS. 
Definitio 1. Activum vel Potentia praeditum est 
Thema (vel rerum status), ex quo sequetur mutatio 
certis quibusdam praeterea positis inertibus, seu 
quae talia sunt, ut ex ipsis solis positis utcunque 
nulla mutatio sequatur. Sequente autem mutatione 
Thema ipsum dicetur agere. 
Ita grave sustentatum , vel elasticum tensum corpora sunt, 
quae habent agendi potentiam, quoniam revera agent seu mutatio 
nem producent, si certam hypothesin faciamus, per se nihil pro 
ducere valentem, veluti circa retinaculorum figuram aut firmitatem. 
Exempli causa, simplice conversione claviculae seu epistomii aqua 
gravis e vase effluit, vel aer compressus erumpit, etsi inter hypo 
thesin clausi aut aperti epistomii nulla sit per se differentia quoad 
vim agendi seu mutationes producendi; et certe si inclusum grave 
vel Elastrum abesset, nihil hic referret, vacuo vase clausum an aper 
tum epistomium poneretur. Nempe activa sunt, seu per se agunt, 
quae non nisi sublatione impedimenti opus habent. Impedimentum 
autem hoc loco intelligo per se iners, aut certe cujus operatio 
ad rem de qua agitur non pertinet, quod speciatiin Retinacu 
lum vocari posset. 
Definitio 2. Si duo sint Themata potentiam ha 
bentia, et ex unius actione sola sequatur alterum vel 
saltem sine requisita suppositione potentiae alte 
rius priori jam coexistentis, tum prius est Causa, 
posterius Effectus activus vel effectus absolutus. 
Quodsi ex causa non possit alius praeterea effectus 
simul existens sequi, causa plena erit et effectus in 
teger. 
28*
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.