436
Causa et Effectus varie admodum accipiuntur, neque illas
ambiguitates evolvere hujus loci est; sufficit nostros significatus
certa definitione constitui. Interim considerare operae pretium est,
nos paulo ante (cap. 1 sect. 3) per Effectum formalem motus
intellexisse quantitatem materiae per longitudinem viae esse trans
latam, seu quantitatem mutationis quae ex solo alicujus corporis li
berrimo motu nascitur; hic vero per Effectum Activum vel
Absolutum intelligimus Thema quoddam in materia productum,
quod vim quandam agendi habet, ut corpus grave esse supra ho-
rizontem elevatum ad aliquot pedes, sublato enim impedimento
inde rursus decidens, aget; idem est de arcu tenso. Quin et
sufficit impetum alicui corpori impressum esse, ut Effectum ali
quem Activum productum dicamus, quamquam iste retinaculo
destruatur, quod in gravitate vel Elastro non fit, quia scilicet na
tura semper novas impressiones, licet sensibus nostris occultas
subsituit. Et productione talis Effectus potentiam habentis, abso
luta causae potentia optime aestimari potest, quam aliae mutatio
nes productae non aeque indicant. Ut autem intelligamus quid
sit Effectus integer, cogitemus pilam A (fig. 136) currentem
in plano horizontali obstantia aliud post aliud Elastra tendere
B, C, E, circumactis eorum claviculis, ita factis ut sponte liberare
se rursus Elastra regredique non possint. Caeterum primi aut
secundi Elastri tensio non erit effectus integer, sed ultimi demum,
si nimirum ponamus eo tenso pilam nil amplius posse, sed omni
sua potentia consumta conquiescere. Itaque Themata duo hic sunt
potentiam habentia, nempe Causa plena, scilicet pila certo motu
praedita, quem totum possidebat antequam in ullum ex Elastris
incideret, et Effectus integer, scilicet aggregatum ex Elastris
a pila tensis. Intelligendum est autem, pilam in sola haec Elastra
aliquid suae potentiae impendisse mediumque fuisse liberrimum, et
planum horizontale fuisse perfecte politum, vel certe obstacula inde
nata fuisse tam exigua ut considerationem non mereantur. Nam
alioqui si pilam ponamus in tapete decurrere, ipsa fila vel pili ta
petis pro totidem Elastris flectendis haberi adeoque vis ea impensa
computari deberet; idemque est in aliis obstaculis exiguis quibus
cunque. Quamvis autem haec Elastra B, C, D rursus suo tempore
agere, et novos effectus producere possint, qui etiam pro effec
tibus (licet mediatis) pilae haberi possunt, illi tamen effectus
novi non possunt coexistere prioribus, nempe omnibus Elastris