Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

487 
tensis, uti nec Elastra tensa, quorum actio ad novum effectum pro 
ducendum intercedit, causae primae nempe motui pilae initio dato 
. 
coexistere. 
Axioma et Definitio 3. Effectus integer aequi- 
valet causae plenae, adeoque non datur Motus perpe 
tuus Mechanicus, sive Causa non potest producere 
Effectum Activum, qui plus possit, quam ipsa causa, 
sed nec Effectum integrum, qui minus possit, quam 
ipsa causa. Etsi enim pars potentiae ab impedimentis absor 
beatur, non destructa tamen, sed in impedimenta translata est, 
quae in effectum integrum computantur. Et potentiae quan 
titas in themate est, cujus mensura est quantitas al 
terius thematis activi determinati, quae ipsi inest 
themati priori potentiam habenti ejusve causae ple 
nae aut effectui integro. 
Effectum integrum aequivalere Causae plenae, propositio est 
Metaphysicae sublimioris, quae non nudis vocabulis impenditur, 
sed rerum universalia tractat. Hanc legem constantissime obser 
vat Natura, et veritas ejus vel hinc intelligi potest, quod ea sub 
lata nullus superest modus potentias aestimandi aut de Effec 
tuum magnitudine statuendi ex causis. 
Propositio 1. 
Si quoddam Thema Activum constituatur ex plu 
ribus Thematibus repetitis unicuidam Activo ge 
mellis, erit potentia prioris Activi multipla poten 
tiae posterioris Activi in ratione numeri repeti 
tionum. 
Nam Activum (repetitum) sumi potest pro mensura poten 
tiae (per def. 3). Quantitas autem mensurati est ad mensuram, ut 
numerus (repetitionum) ad unitatem. 
Exempli causa, tres pulveris pyrii aeque conferti et per om 
nia sinnles modioli triplam habent potentiam unius. Tres arcus 
tensi gemelli inter se triplam unius arcus gemelli singulis vim 
habent. 
Propositio 2. 
Si duo sint Themata Activa, quorum quodque ex 
repetitis uni activo gemellis constituatur, erunt po- 1 
tentiae inter se, ut numeri repetitionum.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.