Full text: Mathematik (3. Folge, 6. Band, 2. Abtheilung, Band 2)

438 
Activum A contineat gemella ipsi B vicibus tribus, et activum 
C contineat gemella ipsi B vicibus duabus; ajo esse potentiam A 
ad potentiam C ut 3 ad 2. Nam potentia A est ad potentiam B 
ut 3 ad 1 (per prop. 1 hic) et potentia B est ad potentiam C ut 
1 ad 2 (per prop. dict. 1). Ergo (ex Elem.) potentia A est ad po 
tentiam C ut 3 ad 2. 
Exempli causa omnibus paribus similibusque potentia pon 
deris trium librarum est ad potentiam ponderis duarum librarum 
sesquialtera, seu ut 3 ad 2 sive tripla subdupla. 
Propositio 3. 
Fieri non potest, ut ex causa oriatur effectus, 
qui causae gemellum contineat et aliquid praeterea 
Activum. 
Sit Causa A, ex qua oriatur Effectus aliquis B plus C, sitque 
thema B per omnia gemellum ipsi A, et C sit Activum. IIoc ajo 
fieri non posse. Cum enim B sit gemellum ipsi A activo (ex hyp.), 
erit et B activum; ergo totus effectus B plus C est activus et ma 
jor causa A, quia praeter B gemellum ipsi A continet C activum 
seu potentia praeditum. Sed hoc fieri non potest, quia (per axioma 
praeced.) Effectus activus non potest esse potentior causa. 
Ita fieri non potest, ut pondus librae unius descendens ex al 
titudine certa velut pedis efficiat aliquid, ex quo oriatur non tantum 
libram rursus ascendere ad altitudinem pedis, sed etiam aliquid 
praeterea produci activum, v. g. aliquid quantulumcunque praeter 
libram attolli. Id ipsum enim est Motus perpetuus ^Me 
chanicus, qui in excessu potentiae effectus super potentiam 
causae consistit. Et semel obtento excessu, repetita actione prima 
habebitur excessus novus priori aequalis, et ita tandem excessus 
quantuscunque, et data libra aquae cadente semel ex altitudine mon 
tis, poterit per hoc solum, tantum aquae ex subjecto planitiei lacu 
in montem et super eo excavatum receptaculum attolli, ut postremo 
loco unius librae aquae quae in monte fuerat habeatur lacus in 
monte, qui perpetuum llumen praebere possit, perpetuum inquam, 
quia non tantum delabentem aquae quantitatem sed et plus aliquid 
(ad resarcienda detrimenta a fundo bibente, aere exsiccante, aliis 
que causis orta) semper elevare rursus valebit. Quae sane ab 
surda esse satis constat, et perpetuis naturae experimentis refu
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.