440
magnitudinem potentiae,
' ' i!1 i' ; Propositio 6.
Nihil refert quoad
utrum Effectus aliquis integer sit mediatus an im
mediatus.
Sit causa A, eifectusque in B immediatus, rursusque me
diante B effectus mediatus C, ita ut B sit effectus ipsius A et
causa ipsius C. Quia A est potentia aequalis ipsi B et B ipsi C
(peraxioma), erit et A aequivalens ipsi C.
Effectus integer immediatus est, qui est ab ipsa causa
productus seu qui nulla alterius quam causae actione in aliquid,
ex causa oritur, et siquidem totus simul existit, utique eo ipso
momento existit, quo causa potentiam suam consumsit seu agere
posse desiit. Sufficit igitur immediatum Effectum integrum causae
aequalem esse, ut quemvis alium causae inaequalem esse concluda
mus. Et vero vel ideo effectum causae aequalem esse necesse
est r quia alioqui diversis mediantibus ex eodem inaequalia oriri
possent nec certa esset mensura potentiarum. Interim in praxi
quo plura intercedunt, eo majus est detrimentum accidentale.
Propositio 7.
Eadem est semper potentia in quovis Syste
mate corporum cum aliis non communicantium.
Cum enim corpora cum aliis neili communicent (ex hyp.),
status quilibet corporum posterior erit effectus integer status
eorum prioris (per def. 2), et proinde (per axioma et prop. 6) po
tentia aequalis. Itaque eadem est semper potentiae quantitas.
Hinc sive corpus unum sit, semper eandem retinebit poten
tiam, sive plura inter se concurrentia, semper eadem erit poten
tia in omnium summa.
Propositio 8.
Eadem semper potentia est in Universo.
Neque enim corpora universi cum corporibus aliis commu
nicare) possunt, quae Universo non contineantur. Itaque Univer
sum est systema corporum cum aliis non communicantium, ac
proinde (per praeced.) eandem semper potentiam habet.
Ex propositione hac male intellecta natus est eorum error,
qui crediderunt eandem semper conservari motus quantitatem in
Universo, quam ipsi cum potentia confundunt. Quantum autem