Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 3)

210 
De Motibus Stellae Martis 
coepi. Cumque anno 1597 ad Tychonem Brahe scripsissem (I, 42), rogans 
ut suam de meo libello sententiam diceret, ipseque respondens inter cetera 
suarum etiam observationum meminisset, ingenti me cupiditate earum viden 
darum inflammavit. At vero Tycho Brahe, ipse quoque magna pars fati 
servatione acronychii situs seu oppositionis Martis cum Sole in 9° $. Si 
Christianus alium planetam tractasset, in eundem et ego incidissem. 
Rursus ergo divina dispositione accidisse puto, quod eodem tempore 
ego advenerim, quo tempore Marti ille erat intentus, ex cujus motibus 
omnino necesse est nos in cognitionem astronomiae arcanorum venire aut 
ea perpetuo nescire. Recudebatur tabula mediarum oppositionum ab anno 
1580, erat excogitata hypothesis, quae eas omnes repraesentare perhibebatur 
intra duorum scrupulorum propinquitatem in longitudine, cujus numeros vel 
paulo differentes capite Y. usurpavi. Apogaeum initio anni 1585 ponebatur 
in 23° 45' eccentricitas maxima, quae ex semidiametro utriusque circelli 
componitur, erat 20160, qualium semidiameter epicycli majoris esset 16380. 
Igitur in forma primae inaequalitatis Ptolemaica eccentricitas aequatorii 
puncti erat 20160 vel eo paulo minus. Ex hac liypothesi exstructa erat 
et tabula aequationum eccentri ad gradus singulos et correcti motus medii, 
additione facta ad Prutenicarura motum medium unius scrupuli et dodrantis. 
Et diducti erant hi motus medii, apogaei, itemque et nodi per annos 400, 
perinde ut in Solaribus et Lunaribus motibus tomo I. Progymnasmatum 
factum est. In sola latitudine sub acronychios situs itemque et in paral- 
laxibus orbis annui Christianus haerebat. Aderat quidem hypothesis et 
tabella pro latitudinibus; sed non eruebatur inde latitudo observata. Quae 
res ipsi in Lunares motus incubituro impedimento erat. Cum igitur suspi 
carer id quod res erat, hypothesin non bene habere, accinxi me ipse ad 
opus secundum praeconceptas et in Mysterio meo Cosmographico ex 
pressas opiniones. Plurima sub initium erat inter nos concertatio, an posset 
alia institui ratio hypotheseos, quae tot loca planetae eccentrica ad unguem 
exprimeret? et an falsa esse posset illa, quae id hactenus per omnem zo 
diaci ambitum praestitisset? 
Ostendi igitur ex iis, quae prima parte praemissa sunt, posse esse 
falsum eccentricum et tamen observationibus intra 5' et propius respon 
dere, dummodo verum sit punctum aequatorium. Quod vero parallaxes 
orbis annui attineret et latitudines, eam palmam adhuc in medio sitam nec 
dum obtentam ab illorum hypothesi: reliquum igitur esse, ut inquiratur, 
an non alicubi per 5 ' illi cum suo calculo ab observationibus dissideant. 
Coepi igitur explorare operationis ipsorum certitudinem. Ex eo qui 
nam fuerint in hoc labore successus, taediosum et inutile est repetere. 
Persequar autem ex hoc quadriennali labore illa tantum, quae ad cognitio 
nem nostrae methodi pertinebant. 
mei, ex eo non destitit me ultro hortari ut ad se venirem. Cumque me 
longinquitas loci esset absterritura, divinae rursum dispositioni adscribo, quod 
in Bohemiam is venit. Eo igitur veni sub initium anni 1600, spe plane 
tarum correctas eccentricitates addiscendi. Cum autem primo octiduo di 
dicissem, ipsum adhibere cum Ptolemaeo et Copernico medium motum Solis, 
esset vero apparens motus meo libello accommodatior (quod ex ipso libro 
patet), ab auctore impetravi, ut mihi liceret observationibus meo modo uti. 
Erat tum ejus domestico Christiano Severini 34 ) sub manibus theoria 
Martis, quam tempus ipsi dabat in manus, eo quod versarentur in ob- 
Caput VIII. 
Tabula Tychonis Brahe observatarum et computatarum oppositionum Martis cum linea medii motus Solis, 
ejusque examen.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.