»78
gravifici totam suam vim (cum nostram disputationem ad exiguam
hanc particulam nunc redactam esse ipse agnoscas) gravi imprimere
concipi possit. Hanc enim translationem totius potentiae, quam
in penultimis meis me non allegasse adeoque in ultimis ratiocina
tionem mutasse dicis, semper innuere volui, et sic verba, non
autem ratiocinationem mutavi. Utique Tecum puto, particulam
illam repercuti, si statuatur postvenientes non nisi ex intervallo
sequi, et illam quae nunc impingit, simulae impingit libere et
sine ullo impedimento resilire posse. Verum considera, si placet,
aniion anfractus et sinuositates pororum corporis gravis possint
esse in causa, ut particula materiae gravificae post impulsum, non
ita facile corpus penetrare et ab eo separari queat, quin potius ali
quantisper in poro quasi intrusa et intixa manere cogatur adeoque
tota ejus vis a corpore absorbeatur. Quid si testudinis exemplum
iterum proferam? recipit sane totam vim globi a sclopeto ipsi in
jecti, si nempe post ictum in carne ipsius haereat nec aliorsum
evadat; atque hac ratione non video, quale discrimen intersit, sive
testudo moveatur sive quiescat; utrovis enim casu exhaurit totam
vim globi, nisi dicatur aliquam ejus partem impertiri materiae am
bienti, quam autem hic excludo, supponendo motum illum in va
cuo fieri. Praeterea ut ad rem nostram redeamus, materia gravi-
tica cum sit subtilissima et omnia sint plena, procul dubio unum
quid continuum constituit, in tantum ut ejus particulae, non ex
intervallo, sed immediate sequi debeant. Demus vero et hoc, ma
teriam, gravificam non esse continuum quid, saltem ejus particulae
erunt aequaliter disseminatae, adeoque si non agat per continuam
pressionem, erit tamen numerus ictuum, non tempori, sed spatio
proportionalis. Et hoc est quod hactenus impedivit, quominus
huic opinioni assensum dederis, quia credis cum Galilaeo omnio
necesse esse, ut numerus ictuum sit jtempori proportionalis; si
hoc esset, et ipse faterer meam opinionem non posse subsistere,
quia tunc corporis cadentis celeritates non crescerent uniformiter
secundum tempora. Sed jamjam videbis, quam pulchre haec
uniformitas ex ipsa mea hvpotliesi, quae Galilaei omnino est con
traria, sequatur. Qua in re idem fere mihi contingit quod olim
Fermatio contra Cartesium de refractionibus disputanti, qui per
rationem, utut Cartesianae directe oppositam, ad easdem tamen'a
Cartesio stabilitas refractionum leges pervenerat. Ostendo itaque
1. quomodo concipi possit, particulam materiae gravificae totam