Full text: Oeuvres mathématiques diverses (Tome 1)

196 
(EUVRES DE FERMAT. — I* PARTIE. 
asymptotos, imo et quzecumque ad inventionem maxime et minimae 
pertinent problemata, feliciter construximus. 
Sed ad rem : quirit eruditissimus Bonaventura Cavalieri quid. de 
predictis quadrationibus sit definiendum. Wuic operi regulam generalem 
aptavimus, cujus ope non tantum quando partes diametri cum potesta- 
tibus applicatarum conferuntur, solutionem damus, sed et quum quz- 
libet partium diametri potestates cum quibuslibet applieatarum potes- 
tatibus comparantur : ita enim generaliter pronuntiamus. 
Sit figura qusevis parabolica, si placet, EAF ( £g. 111), sitque, exempli 
causa, 
ut cubus CA ad cubum BA, 
ita quadratoquadratum EC ad quadratoquadratum DB. 
Sumo exponentes potestatum tam in applicatis quam in diametro. 
Exponens quadratoquadrati est 4 in applicatis, exponens cubi in dia- 
metro est 3. 
Aio igitur parallelogrammum EH esse ad figuram EAF ut summa 
exponentium ambarum potestatum ad exponentem potestatis applica- 
tarum. Erit igitur in hoe exemplo 
parallelogrammum ambiens ad figuram EAF ut 7 ad 4. 
Hine patet, si sit, verbi gratia, 
ut quadratoquadratum EC ad quadratoquadratum DB, 
ita CA simpliciter ad AB, 
quum exponens lateris sit unitas, ideo 
parallelogrammum ad figuram hoc casu esse ut 5 ad 4.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.