DEDICACE DU DIOPHANTE.
3A
5
|.
DEÉDICACE DU DIOPHANTE DE 1670.
7 s
ILLVSTRISSIMO VIRO D. D. IOANNI BAPTISTJE COLBERTO, REGI AB INTIMIS CONSILIIS ET A
SECRETIS, JERARIJ CENSORI GENERALI, SYMMO REGIORVM JEDIFICIORVM, NAVIGATIONIS ET
COMMERCII PRISFECTO, REGNI ADMINISTRO, ETC.
Pnopm in lucem tuis auspicijs, Vir Illustrissime, Diophantus varijs
auctus parentis mei obseruationibus; Illas mole quidem exiguas, sed
pondere, ni fallor, maiores, qu: tua est summa humanitas, forsitan
non aspernaberis, praesertim cum ad numeros pertineant qui radicis
instar ac velut in centro Matheseos positi, diffunduntur in omnes illius
circuli partes. Cur enim Geometria, et quidquid ei affine est, alium
quam te ambiat Patronum, qui terrarum orbem animo metiris, vt in
extremis Regionibus in quibus olim emoriens natura defecisse videba-
tur, preeelara Regis maximi faeta celebrentur, et Barbarorum pectora
liberalibus imbuta disciplinis mitescant. Cum vero illas fere omnes aut
earum semina Mathesis contineat, menti imperio nate et membris
famulitio aptis opitulatur, pacisque ae belli temporibus idonea, non
tantum Regijs edibus magnifice extruendis, sed etiam vrbibus tuto
propugnandis vtilem se prebet. Huius doctrinz non immerito captus
illecebris Parens meus, quem adhuc lugeo, illam succisiuis horis in
medio forensium negotiorum strepitu, absque vllo tamen Iurispruden-
tie, et Senatorij muneris dispendio non infeliciter excoluit. An autem
hae, quas tibi, Vir Hlustrissime, offero lucubrationes, pondere, vt dixi,
majores sint quam mole, si satis otij suppeteret, tu facillime iudicares,
qui Lynceà sagacitate in abdita quseque penetrans, veritatem ab errore
FrenMAT. — I.
A