Full text: Oeuvres mathématiques diverses (Tome 1)

348 
aut vt ipsius Diophanti verbis vtar, 4 £v &cy | axovyevo08c Ey ovza fere 
omnino preetermisit; Qualis autem Quantusque in Arithmeticis fuerit 
Diophantus, sat sciunt qui primis, vt dicitur, labris puram Logisticam 
gustauerunt; tredecim ille scripserat Arithmeticorum libros, quorum 
sex tantum extant, vnusque de numeris multangulis, reliqui vel tem- 
poris iniurià perierunt, aut alicubi forsan Thesauri instar ita seruantur, 
vt nullius videantur esse, dum publici juris fieri non possunt; me- 
minit Diophanti Suidas in voce Hypathia, et Lucillius libro secundo An- 
thologiz capite vigesimo secundo Diophanti Astrologi recordatur; an 
vero Suidas et Lucillius de hoe eodemque loquantur, nihil comperti 
habemus; eum multi eirea Neronis tempora vixisse putant, nec deest 
qui Antonino pio imperante eum floruisse leuibus fretus coniecturis 
suspicetur; illud audacter asserere licet, hoe Auctore nullum anti- 
quiorem hactenus innotuisse, qui hanc instaurauerit doctrinam, quam 
à Grecis acceptam Arabes cum ipso Algebrz nomine ad nos transmi- 
sisse existimantur; eximia vero Problemata qui hoc opus complec- 
tur, adeo human: mentis captum videntur superare, vt ad eorum 
explanationem indefesso Xylandri labore et mirandà Bacheti sagacitate 
opus fuerit; duo illi fuere doctissimi horum librorum interpretes, nam 
vix eo nomine dignus est Grzcus Scholiastes; Bombellius vero in AI- 
gebra quam ltalieo sermone vulgauit, Diophanti qusestionibus suas 
permiscens, fidi interpretis partes non sustinuit; neque eo functus est 
munere subtilissimus Vieta qui peragrans auia Logistiez loca, nec alte- 
rius inhzrens vestigiis, sua maluit in lucem proferre inuenta quam 
facem preferre Diophantzeis; quantum autem Analyticam vltra veteres 
terminos promouerit Parens meus, tuum erit, Erudite Lector, judi- 
cium ; vtinam ipsius ceptis non obstitissent angusti? temporis, et 
plura parantem mors heu nimium immatura nobis illum non przripuis- 
set! plura procul dubio ex eodem fonte manassent, nec suis quzdam 
istorum problematum demonstrationibus carerent; quin vero ipse eas 
penes se, et in scrinio, vt ita loquar, pectoris habuerit, tum aliz lucu- 
brationes, tum illius animi candor et modestia dubitare non sinunt ; 
licet autem à tot tantisque viris laudatus Parens, à liberis absque 
(GUVRES DE FERMAT. — APPENDICE.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.