350
(EUVRES DE FERMAT. — APPENDICE.
III
DEDICACE DES VARIA OPERA.
CELSISSIMO S. R. I. PRINCIPI FERDINANDO EPISCOPO PADERBORNENSI, COADIVTORI
MONASTERIENSI , COMITI PYRMONTANO, LIB. BARONI DE FURSTENBERG. SAMVEL
DE FERMAT S. P.
$i munus quod tibi, Celsissime Princeps, offero non respuas, grati
simul animi et obsequii quodam erga te, ac pietatis officio erga Paren-
tem fungi videbor : dum in illius operum Mathematicorum limine
nomen statuo, quod injurias temporum et invidi: morsus arcere pos-
sit. Quis enim unquam eredat improbari quod tu semel probaveris,
quem Aretoi syderis instar intuentur quicumque scientiarum pelagus
sulcare cupiunt, mox tutius et tranquillius futurum, cüm fluctus om-
nino sedaverit lenior pacis aura quz tandem spirare cepit? Sic autem
per omnes orbis literarii partes lacem spargis, ut te cuncti suspiciant
et neminem despicias; ita multorum errorem Magnatum damnas qui
veluti quodam summe dignitatis privilegio sibi concessum existimant,
ut non tantüm impune, verüm etiam splendide possint esse indocti; et
se contemnendos putent nisi Musas spernere audeant. Sed abunde tua
probat authoritas nulli magis utiles esse literas, quàm ei qui, üt decet,
Pastor populorum esse velit, nulli plus glorize afferre: quia raro conve-
niunt imperii comes sollieitudo, etaptus colend: menti secessus. Idem
profecto centrum fere nunquam habent civilium eurarum et sublimium
disciplinarum circuli : in tanto negotiorum circuitu rectà ad doctrinz
culmen ascendere non minüs forsan difficile Politico videatur, quàm