PRÉFACE DES VARIA.
357
istis, ni fallor, operibus, de quibus te non ex parva mole judicaturum
sat scio, oecurret tibi non injucunda varietas, ut et in epistolis, quae
vel ab Authore, vel ad ipsum à plerisque doctissimis viris seriptee fue-
runt. Has inter sunt nonnullz Pascalij in quibus ingenij non minüs
tersi quàm perspicacis radios agnosces, quos ejusdem alix lucubra-
tiones, et ips: satis exhibent Pascalij cogitationum reliquis : illud
enim opus in quo pendent opera interrupta, multis eximium Matheseos
cirea res sacras specimen videtur, equataque machina colo. Quis autem
ignorat qualis quantusque Geometra et quam insignis in Academia
Parisiensi Professor fuerit Robervallius, cujus hie aliquot epistolas
legere poteris, et perlegisse gaudebis? Eduntur hic quoque nonnullz
Gallice vel Italice scripte à Kenetmo Digbzeo, qui preter generis nobi-
litatem et honores gestos, non solüm ingenio doctrinàque, sed etiam
pietate conspicuus fuit, ac verz Religionis cultu, quam ut gladio, sic
et calamo tueri conatus est, ut fidem facit aureus illius liber de veritate
Catholiez Religionis Anglice scriptus. Illis epistelis additur una aut
altera Frenieli, cujus miram Arithmetica problemata solvendi facili-
tatem à multis predicatam, et ejusdem responsis confirmatam Ana-
lystz:é norunt. Quas vero non adjecimus circà Cartesianam Dioptricam
epistolas legere poteris in tertio volumine epistolarum Cartesij cujus
stupendz sagacitatis circà Geometriam admiratione se captum fatetur
is etiam qui nonnunquam ab eo dissentit. Ut autem in varijs istis ope-
ribus, sic et in epistolis multa reperies qus ad Geometriam, vel Ana-
lyticen pertinent aut numerorum arcana, de quibus si plura videre
cupias, habes observationes ad Diophantum, cujus opera typis mandari
curavi anno 1670. et Dodffinz Analytiez inventum novum collectum e
variis epistolis D. Petri de Fermat ab insigni Geometra R. P. Jacobo de
Billy S. J. Sacerdote. Est hic prztereà nonnihil cirea Mechanicam et
Geostaticam, nec non Dioptricam ac Physicam, circà quàm v. g. non
contemnendam fore confido epistolam de proportione quà gravia deci-
dentia accelerantur, ad Gassendum, quz ipsi Gassendo viro exquisite
eruditionis, et candore ae moribus qui Christianum Philosophum de-
cent, preedito non displicuit, ut ejus responso, licet brevi, satis patet.