Speyer
Dioecesis semper exigua fuit, quatuor denique archidiaconatus amplectens.
Pertinebant ad eam pagi quidam cis et ultra Rhenum fluvium siti, videlicet Spi-
ragowe in sinistra ripa, ad archidiaconatum praepositi maioris ecclesiae pertinens;
Ufgowe, Creichgowe, Wiringowe et pars Muzrachgowe in dextra Rheni ripa, com-
plectentes archidiaconatus praepositorum ecclesiae s. Germani, s. Guidonis,
8. Trinitatis sive Omnium sanctorum (cf. tabulam dioeceseos in: Mitteil. d. Hist.
Ver. d. Pfalz XXVIII, 1907, et Zeitschr. f. d. Gesch. d. Oberrheins N. F. XLVI,
1933, 494sq.). Usque ad a. 1803 episcopi suffragati erant archiepiscopis Mogun-
tinis. Illo anno sublatus episcopatus a. 1817 restitutus et Bambergensi archiepis-
copatui subiectus est, sed dioecesis extunc nihil nisi Palatinatum Bavaricum in
sinistra Rheni ripa situm amplectitur (Remling Neuere Gesch. p. 66sqq.).
Medii aevi temporibus ecclesia Spirensis regum Francorum imperatorumque
favore vigebat. Iam cr. a. 653 Sigebertus III rex decimam fisci in pago Spiren.
ecclesiae Nemetensi confirmavit (Hilgard Urk. p. 1 n. 1) et Childericus II a.664—2666
immunitatis privilegium dedit (Hilgard Urk. p. 2 n. 2), quod Pippinus confirmavit
(dep.), sicut testatur privilegium Karoli Magni a. 782 iul. 25 concessum (Mon.
Germ. Dipl. Karol. I 194 n. 143). Anno 969 oct. 4 Otto I imp. ecclesiae Neme-
tensi denuo immunitatem concessit (Mon. Germ. Dipl. I 520 n. 379). Sed
praesertim imperatores e stirpe Salica exorti, qui in ecclesia maiori Spiren. sepulti
sunt, ecclesiae favebant. Iam Konradus II praeter alia, quae ecclesiae Spiren.
tradidit, abbatiam Svarzaham (Schwarzach, dioec. Strassburg) a. 1032 donavit
(Mon. Germ. Dipl. IV 239 n. 180), quam quidem donationem et Heinricus III
a. 1048 (Mon. Germ. Dipl. V 300 n. 226) et Heinricus IV imp. a. 1057 (St. 2547)
confirmaverunt. Ab eodem Heinrico III imp. ecclesia Spiren. a. 1056 curtim
Brüchsele (Bruchsal) cum foresto Luzhart accepit, quae donatio anno 1063
ab Heinrico IV valde adaucta est (St. 2619; Remling Urkb. I 51). Qui rex plera-
que bona ecclesiae Spiren. tradidit: a. 1065 ab eo abbatia s. Lamperti (St. 2681),
eodem quoque die abbatia Lintburch (.Lémburg a. H.) ad ecclesiam Spiren. in
proprium tradita est (St. 2680). Paucis annis post rex a. 1074 praedium Eschine-
wage (Eschwege) cum abbatia monialium ibidem sita ecclesiae donavit (St. 2783)
et iterum a. 1086 praeposituram Nuenburg in Wettereiba (Naumburg; St. 2875)
et abbatiam Chuophungen (Kaufungen; St. 2876), anno 1087 monasterium
Hornbach in pago Blisengowe (d?oec. Metz) ad altare s. Dei genitricis tradidit
(St. 2887; 2946; 2974). Episcopi enim Spiren. semper a partibus imperatorum
stabant, inter quos ille Heinricus I ep., quem Gregorius VII a. 1075 in synodo
Romana suspendit (n. *70; cf. Meyer von Knonau Jahrb. II 483sq.; Remling
Gesch. I 296—300), et Huzmannus (Remling Gesch. I 300—316) et Iohannes
(Remling Gesch. I 317—334). Posterioribus quoque temporibus episcopi regum
sive imperatorum aut cancellarii erant aut partibus eorum favebant. Quo
factum est, ut summi pontifices ecclesiae Spiren. privilegia ante saec. XIII
non concederent.
Inter monasteria vel ecclesias dioeceseos hoc loco adnotanda sunt: ecclesia
collegiata s. Iohannis a Konrado II imp. inchoata (Bóhmer Fontes rer. Germ.
IV 332), postea vero s. Guidonis nominata, cum Heinricus III imp. a. 1047
reli
rer.
quac
Gen
88—
etia1
lau 1
copa
lariu
Gent
code
189;
cont
116 :
quoc
Ibide
c£. R
inch
regu
Dipl.
Lud
588;
mort
pauc
habe
923—
eccle;
magr
rhein
eccle:
manr
COpoi
instit
Adno
Gene
—32/
Speie
et ne
Frz.
kapit
alten