(Tübingen
tschr. f. d.
Geschichte
Zeitschr. f.
— Richard
|: Badische
1050— 1515
chte (Ber-
serendum
[16 in ec-
Augustini
d annum
a S. Pan-
feb. 10
et nepoti
, perverso
tamquam
. Romana
nt.
116 ex.
. Spirensi
one auxit,
sedis pro-
is ducatus
— fStàlin
schreibung
von Calw
69) p. 209
art 1888).
er Stamm-
: bergisches
raphie der
rzogin von
'heft 1915
LPS XDVE
137
Comites de Calw — Comites de Eberstein
Iam saec. IX progenitores comitis Adalberti de Calw monasterium Hirsaugi-
ense primitus fundaverunt (Cod. Hirsaug. f. 2 et 25, ed. Schneider p. 7 et 25).
Postea vero illud claustrum bonis ipsius paulatim dispersis destructum necnon
castellum Calwa nuncupatum in ipso ecclesiae fundo constructum est. Saec. XI
advenit Leo IX papa adhortans Adalbertum comitem de Calw, ut claustrum
reaedificaret (n.*]). Quod et ille Wieldruda coniuge sua admonente et adiuvante
perfecit (cf. St. 2785) et monasterium cum omnibus pertinentiis sub apost. sedis
tutelam contradidit (n. 3). Advocatiam Hirsaug. monasterii, sicut. Adalbertus
comes constituerat (St. 2785), tenebant comites de Calw. Quorum gens, saec.
XII/XIII in complures lineas divisa, iam saec. XIII ex. et XIV exstincta est;
bona et iura a. 1345 omnia erant in potestate comitum Wirtembergensium, qui
defensionem quoque ac protectionem Hirsaug. monasterii susceperunt.
«I Hirsau (1049)
Leo IX Adalberto comiti praecipit, ut in monasterio Hirsaug. monasticam reli-
gionem reformare studeat.
v. Hirsau n. *1.
2 Roma 1074 oct. 26
Gregorius VII Alberto comiti et eius uxori: gaudet de puritate et constantia
fidei eorum; monet, ut, quae de episcopis et sacerdotibus symoniacis aut in forni-
catione iacentibus ab apost. sede accepissent, firmiter credant et teneant.
v. Hirsau n. 2.
ó Roma (1075)
Gregorius VII Wilhelmo abbati monasterii s. Aurelii q. d. Hirsaugia in episco-
patu Spiren. siti etc.: precibus Adalberti comitis de Calwa s. sedi apost. humiliter
directis monasterium in praedio eius q. d. Hirsaugia a progenitoribus eius anti-
quitus constructum, nuper ab ipso reparatum et largius ampliatum atque sub
annua aurei byzantii pensione b. Petro oblatum cum omnibus iuste pertinentibus
sub apost. sedis tutelam suscipit; constitutiones quoque et immunitatis et libertatis
modos, quos Adalbertus comes scripto suae traditionis inseruit et regio sigillo
imprimi curavit, in perpetuum observandos statuit, hos dumtaxat, qui canonicis
sanctionibus non obsistunt.
v. Hirsau n. 3.
4 Piacenza, 1095 mart. 8
Urbanus II Gebeardo monasteri Hirsaug. abbati etc.: statuit inter alia de
advocatia Hirsaug. Gotefredi comitis, filii Adalberti.
v. Hirsau n. 9.
Comites de Eberstein
v. Frauenalb et Herrenalb. — G. H. Krieg von Hochfelden Geschichte der Grafen
von Eberstein in Schwaben (Karlsruhe 1836). — Ph. Ruppert Ufgoviana I (Gernsbach