276 Bamberg
et ad honestatem spectant, iugiter suadeat; scribit de litteris imperatoris ad papam
destinatis et hortatur, ut ad honorem Dei stet pro libertate ecclesiae; addit se
timere, ne nisi ipse et praepositus Magdeburgen. consummandae pacis laborem sus-
ceperit, neque repertus fuerit, qui reconciliationi intendat et in cuius verbis possint
ista scandala complanari, res ipsa aliud exigat et quod hodie integrum sit, maior
vehementia necessitatis dirrumpat. — Sicut virtus.
Anpogr. huius ep. apud Rahewinum Gesta Friderici imp. lib. IV c. 22 (ed. Waitz-Simson
in. Scr. rer. Germ. p. 261sg.). — Reg. JL. —.
De re cf. Rahewinum 1. IV. c. 21, p. 261 et Looshorn II 431sq.; de Heinrici una
cum Hyacintho diac. card. tit. s. Mariae in Cosmedin legatione in Germaniam sus-
cepta cf. Bachmann Die pápstlichen Legaten p. 129sqq. 136 not. 3. De tempore ad-
notat Hauck?: 4 IV 237 not. 7 Eberhardum ep.,,die quo cinis super capita fidelium
poni solet ad exercitum venisse" (Rahewinus l. c. lib. IV c. 32, p. 274).
85 (1159 n.)
Heinrico presb. card. tit. ss. Nerei et Achillei Eberhardus Babenbergen. ecclesiae ep. :
nuntiat se litteras eius (n. 84) legisse atque intellexisse, quod bono pacis semini
et concordiae consilio inimicus homo superseminaverit zizania; scribit in impe-
rialibus gestis ac dictis simul ac scriptis pleraque repperiri, quae alios seducant,
alios edificent; scribit praeterea de litteris, quas d. papa (Hadrianus IV) super
direxerit d. imperatori super ea questione, quae vertitur inter Brixinenses et
Pergamenos de contentione duorum castrorum; refert imperatorem superveniente
nuntio eius propter quaedam secreta negotia subito a castris discessisse, neque se
ipsum suis insinuationibus certum responsum ab eo elicere neque eum (i. e. car-
dinalem) litteras in continenti habere potuisse. — Litteris vestrae.
Apogr. huius ep. apud. Rahewinum Gesta Friderici imp. lib. IV c. 22 (ed. Waitz-Simson
in Scr. rer. Germ. p. 262sqq.) — Reg. JL. —.
Has Eberhardi litteras a Rahewino retractatas suspicatur W. Michael Die Formen
des unmittelbaren Verkehrs zwischen den deutschen Kaisern und souveránen Fürsten
p. 108sqq.; de tempore cf. Giesebrecht VI 384. Hadriani IV quae laudantur litterae
deperditae sunt; cf. Waitz-Simson p. 263 not. 7 et 8. De legato et tempore v. sub n. 81.
86 (1159 4n.)
Hadriano IV Eberhardus Babinbergen. ep.: refert inter eum et imperatorem
verbotenus adhue aliquid perturbationis esse timendumque esse, ne verba verbis
obviantia sua collisione flammam tandem excutiant, quae se latius diffundat in
sacerdotio et regno; addit neminem dicere audere hinc vel inde, cur hoc (papa)
faciat aut dicat; censet non expedire, quia potius ignis sine mora discutiendus git,
quam de igne qua de parte venerit disceptandum; suadet, ut ex integro dignetur
scribere placide et benigne imperatori et ad se paterno affectu eum revocare. —
Cum et tacendi.
Apogr. huius ep. apud. Rahewinum Gesta Friderici imp. lib. IV c. 22 (ed. Waitz-Sim-
son. in Scr. rer. Germ. p. 265sg.). — Reg. JL. —.
Eiusdem Eberhardi Babenbergen. episcopi duae litterae, Eberhardo Salz-
bürgen. eccl. archiep. directae, à Rahewino memoriae traduntur, cuius altera a. 1159
87
Vic
nen
aer
libe
ber
Sua
qua
hac
chi:
et «
Ver:
J L.
88
H(e
Ric
epis
resi
$9
Ale
nola
Lon
suai
(Fri
Pav
inte
quot
tion
non