52 StraBburg
Karls des GroBen an Kloster Leberau in: Beitráge zur Landes- und Volkskunde von Elsa6-
Lothringen XXXIV (1908) 49—58. — Clauss p. 600—602. — Hauck ?:* II 583.
Cella infra vasta Vosagi, ubi requiescunt s. Cucufatus et s. Alexander mar-
tyres super fluvium Laima, quae dicitur Fulradocella, (v. testamentum Fulradi
ed. Tangl l. c. p. 211) intra annos 774 et 771 condita est a Fulrado abbate s. Dionysii
(cf. Hauck ?:4 II 583). Cuius abbatis testamento a. 777 Fulradocella, quo ipse corpora
s. Alexandri et s. Cucufati transtulerat (cf. historiam translationis s. Viti, ed. Mon.
Germ. Ser. II 576; ossa s. Cucufati postea in monasterium s. Dionysii reportata
sunt, cf. Wiegand l. c. p. 531 not. 1), una cum cella s. Hippolyti (Fulradovilare, St.
Pilt), aemula cellae s. Alexandri (cf. Wiegand 1. c. p. 531 sqq.; Tangl l. c. p. 200 sq. ;
ibidem quoque de confirmatione Karoli Magni, Mon. Germ. Dipl. Karol. I 120
n. 84 cellae s. Hippolyti concessa, postea notis dorsualibus cellae s. Alexandri
adscripta), aliisque ad partes s. Dionysii delegata est, sed illud diploma donationis
Fulradi, in quo legitur locum s. Alexandri (Lepraha) s. Dionysio — ,,semota cuius-
piam abbatis dominatione' — ,,regio praecepto, immo apostolico privilegio" (ed.
Tangll.c.p.216) subiugatum esse, saec. IX ex. vel X in. falsatum est. His temporibus
monasterium Lebraha, quod a. 843 regno Ludovici Germ. attributum erat, a
maiore monasterio s. Dionysii distractum et in ditionem comitis cuiusdam Kon-
radi, fratris ut videtur Judith imperatricis, redactum esse videbatur (cf. Mon.
Germ. Capit. II 423; de ,,privilegio, quod exinde sancta sedes apostolica per b.
Stephanum (IV? 816—817) papam eidem monasterio (s. Dionysii) super
praefato testamento fecerat/', v. Tangl l. c. p. 202; de re cf. Wiegand l. c. p. 533).
E serie diplomatum spuriorum imperatorum tam saec. IX/X quam saec.
XII/XIII confectorum (v. Bóhmer-Mühlbacher Reg.? I 885; Dipl. Karol. I
p. 488; Wiegand p. 527; Tangl p. 200) hoc loco nonnisi illud afferimus, quod
a Karolo Magno a. 791 sept. Romae palatio publico in praesentia d. Leonis
papae concessum esse fingitur, verbis his additis: ,,Ego Leo apost. sedis
pontifex laudans et confirmans subscripsi. Signum domni Leonis papae" (ed.
Mon. Germ. Dipl. Karol. I 350 n. 248); ex serie privilegiorum summorum ponti-
ficum adnotamus privilegia Nicolai I (JE. 12686) et Nicolai II (JL. 4456).
Privilegium Alexandri III (JL. 11863) hoc loco praetermittimus, quamvis in
copiarium capituli maioris Argentinen. saec. XVI (Strassburg Arch. départ.
G 3466 f. 193^) transcriptum est. Inter pertinentia monasteri s. Dionysii (cuius
privilegia omnia enumerare longum est, v. Gallia Pontif. Paris, St. Denis;
de diplomatibus Ottonis II et Heinrici III v. Mon. Germ. Dipl. II 260 nm.
232; V 497 n. 365) occurrit hoc monasterium usque ad saec. XV, quo duces
Lotharingiae, advocati monasterii proprietatem impetraverunt. Anno 1502
ecclesiae collegiatae s. Georgii Nanceanae (Nancy) incorporatum est (Wiegand
p. 9531 sq.).
De archivo in ecclesiam s. Georgii Nanceanam (Nancy) translato, cuius
pars ibidem in tabulario publico, altera vero pars hodie in bibl. Nat. Parisiis
invenitur, v. Paris, St. Denis, ubi etiam diplomata dabimus, quae ad hoc mo-
nasterium Leberaha spectant, omnia monasterio s. Dionysii concessa.
F
der deut
2 p. 996
tion des
Beati :
didier
— (Id«
velles a
A. Dor
(Colmar
1860). .
Revue «
p. 41—
L. Ser:
(Rodez
Verwalt
Wentz:
Rechtsg
zweier |
N.F. X
À
Ottone
Waltha
domink
(Conque
regulari
(Wentz
in Func
Reg. I
devenis
Saec. X
n. 350
lose en:
culorun
ecclesia
lectores
8. 1153
ad mor
cardina
est, sed
vendidi
tutum
inédites