Full text: Dioeceses Eichstetensis, Augustensis, Constantiensis I ([Germania], Vol. 2, Pars 1)

   
     
149 
liter inde monasterium temporibus Carolini aevi floruisse, nemo est qui ignoret. 
Meminerint lectores virorum illustrium, qui tunc in monasterio litteris 
artibusque claruerunt: Waldonis, Haitonis, Reginberti, Grimaldi archi- 
capellani, 'Tattonis, Wettini, Walahfridi Strabonis abbatis aliorumque 
(Hauck ?: * II 6335q.). 
Floruit quoque monasterium saeculis sequentibus, 
sicut Bernonis abbatis, Herimanni Contraeti, Bertoldi aliorumque exempla 
docent. Iam saeculo X artiori regulae addictum, monasterium Romanae 
eeclesiae traditum et more Cluniacensis et Montismaioris monasteriorum 
a iurisdictione episcopi exemptum est (v. n. 12). 
Legimus quoque in Albini 
et Cencii Libro censuum S. R. E. (ed. Fabre-Duchesne II 120; I 156): 
Monasterium Augiae II equos albos, textum epistolarum et saera- 
mentorum [et evangeliorum]. 
Unde multae controversiae inter abbates et episcopos Constantienses 
exortae sunt. Saeculo XV monasterium à monachis omnino fere desertum, 
a. 1508 iterumque a. 1535 mensae episcopali addictum, a.1757 ab episcopo 
suppressum est. 
Maximam partem documentorum periisse. multaque autographa tam 
a falsariis (v. Brandi et Lechner) quam ab aliis praesertim in controversiis 
eum episcopis gestis suppressa esse valde dolemus. 
Copiaria rotulosque 
Eberhardum abbatem (a. 1346 —79) eombussisse, Gallus Oehem in Chronico 
suo memoriae tradidit (v. BrandiI2). Quo factum est, ut nostris temporibus 
apographa tantum recentioris aetatis supersint, praeter autographa Inno- 
centii II (n. 31) et Innocentii III (Potthast 30562), adservata in tabulario 
Karlsruhensi, et nonnulla imperatorum regumque diplomata, itemque in 
Karlsruhensi archivo custodita, exceptis duobus, quae exstant in tabulariis 
Argentorati atque principum de Fürstenberg in Donaueschingen (v. Brandi 
I3—8; Bóhmer-Mühlbacher ? I 866. 890; Mon. Germ. Dipl. Karol. I 490; 
Dipl. I 651, II 911, III 737; Stumpt Die Reichskanzler p. 616). Colleetiones 
apographorum, quae supersunt, et repertoria saec. XVI ex. sq. hodie exstant 
in tabulario Karlsruhensi (Generallandesarchiv n. 37289q.). 
Quas collec- 
tiones hoc loco negleximus, cum, sieut et collectiones in bibliothecis Giessensi 
(n. 541) et Monacensi (clm. 15015), ex autographis et Galli Oehem Chronico 
sive ex eorum apographis emanarent (ef. etiam Brandi II p. XXI not. 1). 
Bibliothecae amplissimae catalogus antiquissimus a. 821 —822 confectus 
est (v. Gottlieb Ueber mittelalterliche Bibliotheken p. 68sq. n. 175; Hauck ?: 
II 203, Paul Lehmann p. 240 —252), in quo 450 eodiees enumerantur (v. cata- 
logos saec. IX —XI et a. 1474 apud Gottlieb 1l. c. p. 69 n. 1768q.; p. 384 
n. 892 —891). 
De qua bibliotheca fusius disseruerunt J. Kónig Die Reiche- 
nauer Bibliothek in: Freiburger Diócesanarchiv IV (1869) 251—298; Paul 
Lehmann Mittelalterliche Bibliothekskataloge I 
Anno 1805 codi- 
eum pars maxima in bibliothecam publieam Karlsruhensem, pars alia in 
bibliothecam Heidelbergensem translata est. 
De codicibus membranaceis 
in bibliotheca Karlsruhensi adservatis v. A. Holder Die Reichenauer Hand- 
sehriften I—III 1 (— Die Handschriften der Grofherzogl. Badischen Hof- 
und Landesbibliothek in Ikarlsruhe V. VII, Leipzig 1906. 1914. 1917). Spe- 
   
  
  
    
    
    
   
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
   
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.