156 Konstanz
se ipse veniat; sin autem his mandatis obtemperare noluerit, ecclesiae in-
troitum ei interdicit.
v. Parma, Episc. n. 11 (IP V 417). — Adnotamus hoc loco, Gregorium VII in
epistola Rodulfo regi codem fere tempore missa (JL. 5108) regi nuntiasse, quod, ,,si
quid adhuc remanserit ', per episcopos (Herimannum) Meten. et (Altmannum) Patavien.
et (Ecardum) abbatem Augien., qui secum finem rei praestolando morentur, cum ad
eum pervenerint, quasi in promptu habeat audire.
24 (cr. 1079 oct. 1)
Gregorius VII coepiscopis Petro Albanen. et Odelrico Patavien.: iniungit
inter alia de (Ecardo) abbate Augien., qui nuper ad apostolorum limina
veniens non solum captus est (v. n. 23), sed etiam in loco eius quidam est
tyranniee subrogatus, ut ea bona sua, quibus exspoliatus sit, expulso in-
vasore illo, restitui faciant; si quid habet aliquis contra illum, pleniter de his
quae perdidit investitum, paratus erit in suo iudicio respondere; non enim
debet ab alio aliquo iudicari, qui in apost. sede scitur a semet consecratus;
quodsi invasor ille praedicto fratri sua restituere contempserit, confestim
in eum velut in rebellem ex auctoritate apost. sententiam excommuni-
eationis intendant.
Has litteras (JL. 5137) dabimus inter rescripta summorum pontificum ad Ger-
maniae reges directa. — De re conf, Meyer von Knonau Jahrbücher III 196 not. 38.
25 Roma 1089 april. 18
Urbanus II Gebehardo ep. Constantien.: inter alia concedit ei singulariter
omnem episcopalis regiminis potestatem in elerum et populum in insula
Augia habitantem, quae sub iure ditionis b. Petri ac Romanae ecclesiae con-
stat specialiter contineri, quia eorum privilegium, quod à Romana ecelesia
obtinet, non satis meminit causamque facile determinare non potest, et
mandat, ut in eodem coenobio abbatem catholicum regulariter vice sua prae-
stituere studeat, nec solum in eo, sed ut in s. Galli coenobio et in ceteris, si quae
sunt propriis abbatibus destituta, cum consilio, quorum interesse cognoverit,
abbates eligere atque electos consecrare procuret.
v. Konstanz, Episc. n. 24. — Animadvertant lectores Ottonem card. ep. Ostiensenm,
postea Urbanum II, a. 1084 dec. —1085 ian., cum legatione in partibus Germaniae
fungeretur, etiam ad fratres Augienses venisse, sicut legimus in notitia quadam Libro
confraternitatum Augiensis s. IX. inserta (ed. Mon, Germ. Libri confraternitatum
p.341). Cf. Henking p.18 not. 27; Heyck Gesch. der Herzóge von Zühringen p. 132;
Schumann Die pàpstl. Legaten in Deutschland p. 55 not. 19.
*26 (1095 mart. 1—7)
UrbanusII Oudalricum Augien. abbatem consecrat in synodo circa mediam
quadragesimam Placentiae celebrata; eui in praesentia Constantien. episcopi
omnem episcopalem potestatem in clerum et populum Augiensis insulae
interdicit, quam dudum Constantien. episcopo concessit (v. n. 25).
Laud. i» Bernoldi Chron. ad a. 1095 (ed. Mon. Germ. Scr. V 463) et apud Oehem (ed.
Brandi II 102), qui perperam adicit: ,jund meret im (2. e. Oudalrico) die fryhaitten des gotz-
huses'. — Regg. Reg. episc. Constantien. I 73 n. 977. JL. 5641a.
De re conf. Henking p. 57; Meyer von Knonau Jahrbücher IV 446.