St. Blasien 167
543—608. — J. Enderle Studien über den Besitz des Klosters St. Blasien von seinen Anfüngen
bis ins 14. Jahrhundert (Diss. Freiburg i. Br. 1909). — Gebhard Steinhauser Die Kloster-
politik der Grafen von Württemberg 1. c. p. 16sq. n. 4.
Anno 858 ,,cella q. d. Alba, quae sita est in pago Alpigowe'', a Sigemaro
viro nobili monasterio Rinaugiensi ( Eheinaw) tradita est; quam cellam
Hludovieus rex eodem anno, a. 1049 Heinricus III illi monasterio confirma-
verunt (v. Das Chartular von Rheinau, ed. Quellen zur Schweizer Geschichte
III 2 (1883) p. 8 n. 5; p. 13 n. 10 — Bóhmer-Mühlbacher Reg. imp. ? I
n. 1432; p. 44 n. 31 — St. 2372). Iam a. 855 reliquias s. Blasii eo deportatas
esse, in Vita Findani legimus (Mon. Germ. Ser. XV 1 p. 505). Hanc cellam
eandem fuisse atque illam, quae inde a saec. XI cella s. Blasii nuncupabatur,
seriptores rerum Sanblasiani monasterii saec. XVIII repugnaverunt, P.
Hohenbaum van der Meer, Rinaugiensis archivarius (v. ibidem), nostris-
que temporibus Enderle (p. 9 —11) defenderunt. De primo abbate Beringero,
quem a. 1045 mortuum esse Annales necrologici referunt, v. Enderle p. 118q.
Anno 1064 ,, Warinharius abbas de cella s. Blasii'* inter abbates enumeratur,
qui dedicationi monasterii Scafhusensis interfuerunt (Quellen zur Schweizer
Geschichte III 1 p.140 n. 1); anno sequenti Heinricus IV cellae immunitatem
eoncessit variasque possessiones confirmavit (St. 2670); Giselbertus abbas
(1068 —1086) monachos ,,34d Fructuarium misit, ut inde acciperent ordinis
religionem" (Annales necrologici p. 329; cf. Meyer von Knonau Jahrbücher
II 167 ad 3.1072); quae consuetudo Fructuariensis (v. I P VI p. IL 148) inde
brevi tempore ad monasteria ,,de Mura ( Mur), de Chotewie (GOttweig) , de Wi-
belingin, de Alpirspach", ad Hirsaugiense quoque monasterium aliaque multa
monasteria Sueviae, Bavariae, Austriae atque etiam ad Massiliense coenobium
in Francia situm (a. 1077 oct. 6) translata est (v. Fragmenta Necrologii et
Annales necrologicos monasterii s. Blasii l. c. p. 3278q.). Quo tempore
monasterium episcopis Basiliensibus subiectum sit, nescimus. Controversia
inde et de advocatia exorta, in qua a Basiliensibus diploma Conradi II
(v. Mon. Germ. Dipl. IV 389 n. 281), à monachis Sanblasianis privilegia
Ottonis II (Mon. Germ. Dipl. II 349 n. 297; cf. H. Wibel in N. Archiv XXX
152—164) et Calixti II (v. n. 17) ficta sunt, ab Heinrico V (St. 3204) et
Lothario III (St. 3232) in favorem monasterii diffinita est, quod Honorius
II (v. n. 9) confirmavit; qui etiam ,,ad indicium concessae libertatis ^ mo-
naehis censum unius aurei imposuit. Legimus itaque in Albini et Cencii
Libro censuum S. R. E. (ed. Fabre-Duchesne II 120; I 157):
,Monasterium s. Blasii I marabutinum'..
Advoeatiam ab a. 1125 usque ad a. 1218 duces de Záhringen, postea duces e
gente Habsburgiea exorti tenuerunt (cf. A. Schulte Habsburgische Studien
III 9 in Mitteil. des ósterreich. Instituts VIII (1887) 557 —560; Heilmann
Die Klostervogtei p.65 —68; Krieger? II 746). — Inter cellas monasterio
immediate subiectas inprimis illam Ochsenhusanam (Ochsenhausen) com-
memoramus, quae, ante a. 1093 in honorem s. Georgii fundata (v. Chron.
Bernoldi, Mon. Germ. Ser. V 456), ab Innocentio II (n. 19) et a. 1152 a
Conrado III (St. 3598) s. Blasio confirmata est, postquam monachi ad pro-