Full text: Dioeceses Eichstetensis, Augustensis, Constantiensis I ([Germania], Vol. 2, Pars 1)

       
    
  
  
  
  
  
  
   
   
  
  
   
   
   
   
   
     
    
   
  
    
     
   
  
  
  
  
  
     
   
     
Denkendorf 209 
reges tenuerunt, quo anno Fridericus I ei, cui ,jin Ezelinge (Esslingen) vicem 
suam commiserit, mandavit, ut querimonias ecclesiae audiret, opportuni- 
tates attenderet et tamquam suas proprias expediret (Wirtemberg. Urkb. 
II 215 n. 427; St. 4322). Anno 1207 Conradus Spirensis ep. ecclesiam apud 
Dieppruchen (.Dietbrücke prope Spiram) ecclesiae tradidit (ib. II 356 n. 532) 
»pro reverentia s. Sepulcri", ita ut a praeposito Denkendorfensi in spiri- 
tualibus et in temporalibus proeuraretur. Anno 1377 a civibus de Esslingen 
penitus destructa, ecclesia a. 1035 suppressa est.  Possessiones duces de 
Württemberg acquisiverunt, quibus Wilhelmus rex iam a. 1252 iul. 12 advoca- 
tiam obligaverat (Wirtemberg. Urkb. IV 302 n. 1234; cf. Heilmann Die 
Klostervogtei p. 608q.). 
Archivum exstat in tabulario Stuttgartensi, ubi etiam repertoria 
invenies, quorum primum 2. 1583, alia s. XVII congesta sunt. De praeceptis 
Conradi III et Frideriei I cf. St. 3402 et 4322. — Bibliothecae catalogus 
a4. 1538 adservatur in eodem tabulario (cf. Stálin in Württembergische 
Jahrbücher 1837 p. 374). Fragmentum necrologii $. XVIII ed. Baumann 
in Mon. Germ. Necrologia I 172. 
A — Orig. Stvttgart Staatsarchiv. 
B — Cop. ib. (Rep. Denkendorf). 
C — Abschriften püpstlicher und kaiserlicher Privilegien a. 1125— 1505, ch. s. XV 
et XVI in., ib. Büschel 6 (Denkendorf Repert. p. 25). 
D — Privilegia et confirmationes regum Denckendorff, ch. s. XVI, ib. 
1 Laterano (1129—30) ian. 27 
Honorius II Cuonrado praeposito eiusque fratribus in ecelesia $8. 
Sepulehri de Denkendorf etec.: suscipit ecclesiam eum bonis suis a 
Bertoldo comite glorioso lerosolimitano Sepulero Domini oblatam sub 
apost. tutela et protectione; eonfirmat possessiones et liberam praepositi 
et advocati electionem ; concedit sacramenta a Constantien. ep. accipienda. 
— Officii nostri. Ego Honorius etc. Dat. Lat. 6 kal. feb. 
B (iranss. prioris fratrum Praedicatorum domus in. Esselingen Consi. dioec. a. 1305 
fob. 27). | B (transs. Dyechteri decani decanatus in, Esselingen a. 13848 april. 8). .B (transs. 
vicarii d. Otlonis ep. Constanlien. $n spiritualibus generalis a. 1420 ian. 27, vidimatum per 
Ulricum. Sulczberg publ. imp. act. et curiae Constantien, uratum notarium). [C fragm. et versio 
germ. DD p. 60. Gabelkover Miscellanea, I1 174, ms. Stuttgart Bibl. Hist. Hs. oct. n. 16 Exc.]. — 
Edd. ( Besold) Doc. * p. 447 n. 1; ? p. 275 n. 1 ex D — Petrus Suevia eccles. p. 260 — Migne 
CLXVI 1309 n.107.  Wirlemberg. Urkb. 1 359 n. 283 ex B a. 1805 et a. 1420. — Regg. J. 53183. 
JL. 7398. 
Cum inter possessiones s. Sepulcri lerosolymitani, quae in privilegio Honorii II 
a. 1128 sept. 4 (JL. 7318) enumerantur, ecclesiae in Denkendorf mentio non fiat, hoc 
privilegium a. 1129 —30 attribuendum esse videtur. De re conf. Bernhardi Jahrbücher 
Konrads III t. I 120 not. 41. Ecclesia, ,,quam habent in episcopatu Constantiensi 
in villa q. v. de Kendorf"', laudatur in serie possessionum, quas Celestinus II Petro 
priori et fratribus s. Sepuleri Lerosolimitani a. 1144 ian. 10 confirmavit (JL. 8479. 
edd. Sehmidlin p. 234 ex apographo a. 1755 sept. Roma sibi transmisso et Wirtemberg. 
Urkb. II 34 n. 322 ex De Roziére Cartulaire de l'église du Saint-Sépulere de Jérusalem 
p. 29 n. 20).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.