Full text: Dioeceses Eichstetensis, Augustensis, Constantiensis I ([Germania], Vol. 2, Pars 1)

    
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
   
  
  
  
  
  
   
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
  
    
     
Beuron 223 
Insignem Beuronensem conventum, ad ripam Danubii inter duos 
montes situm, a Peregrino nobili viro, cuius prosapiam ignoramus, exeunte 
saeculo XI conditum et b. Petro sedique apostolicae oblatum esse ex ipsis 
privilegiis genuinis docemur. Fraudulentam igitur narrationem, ecclesiam 
Beuronensem in alio loco, cui Pussen (Buron) nomen erat, a Geroldo comite 
fundatam et a Karolo M. 3.786 privilegio (BM. ? n. 272) honestatam esse, 
omnino repudiandam esse, nemo est quin dubitet. Ecclesia b. Mariae et s. 
Martino dieata, a canonicis regularibus ord. s. Augustini ex congregatione 8. 
Salvatoris Lateranensi administrata et a praepositis recta, quibus Innocen- 
tius XI 3.1687 privilegium de utendis mitra aliisque pontificalibus insigniis 
eoneessit (ed. Zingeler p. 211), ab Urbano II, Honorio II, Eugenio III 
et Lothario III rege privilegia habuit atque.per septem fere saecula sub 
varia fortuna floruit. Suppressa est congregatio a. 1803. Hodie Benedicti- 
norum religio recens ibi instituta magna fama gaudet. 
Recensetur etiam ab Albino et Cencio in Libro censuum S. R. E. (ed. 
Fabre-Duchesne II 120; I 156): 
,;Ecelesia s. Martini de Burro [Butro| I morabutinum* 
et iterum, mutato nomine: 
Ecclesia 8. Mariae in ripa fluminis Danubii I morabutinum.* 
Archivum Beuronense, congregatione suppressa, in Zolleranensium 
prineipum tabularium, in oppido Sigmaringen, translatum est ibique ad- 
servatur, partim in archivo dominii (fürstliches Haus- und Dománenarchiv), 
partim in archivo reipublieae (Regierungsarchiv). — Repertorium. universale 
auctore Franc. Jac. Weinemmer a. 1747 exstat ib. (Rubr. 5 Kasten XXI 
Fach II fasc. 7 à et b). De diplomate spurio Karoli Magni, auxilio diplomatis 
spurii, quod eundem regem ecclesiae Verdensi concessisse falsarius contendit 
(v. BM. ? n. 271), à C. L. Pizenberger er. a. 1770 ut videtur confecto,v. 
M. Tangl in Mitteil des ósterr. Instituts XVIII (1897) 68 et BM.? 272. 
De diplomate Lotharii III cf. St. 3258; Bernhardi Lothar von Supplinburg 
p. 837 —840 (Excurs VII); W. Schum in Forsch. zur deutschen Gesch. XX 
(1880) 339 — 358; J. Sehultze Die Urkunden Lothars (Innsbruck 1905) 
p. 25sq. — Bibliothecae quae superest pars adservatur in tabulario at- 
que in bibliotheca principum Zolleranensium, libri vero q. d. anniversarii 
a. 1501 in tabulario Stuttgartensi, s. XVII —XVIII in bibliotheca prin- 
cipum de Fürstenberg in oppido Donaueschingen exstant. Necrologium 
membr. descripsit J. von Lassberg (ms. ,Collectanea mea'' ib. n. 570; cf. 
Barack Die Handschriften der fürstlich fürstenbergischen Bibliothek zu 
Donaueschingen p. 3798q.). 
A — Orig. Sigmaringen Fürstliches Haus- und Domànenarchiv. 
B — Cop. ib. 
C — Liber Solis; Das Privilegienbuch des Klosters. collationiert, durch Ioannes 
Balthasarius Marmon, hochfürstl hohenzollern. Stadtschultheiüen zu Haiger- 
loch a.1749 oct. 3, ib (Rubr.5 Kasten XXI Fach II Fasc. 11). — Tomus II 
exstat ib. Fasc. 12.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.