Full text: Dioeceses Eichstetensis, Augustensis, Constantiensis I ([Germania], Vol. 2, Pars 1)

   
("oe X 
Episcopatus Eichstetensis sive Rubilocensis 3 
partem seiungeret, ,quae extenditur donec ad proximam ripam q. d. Pa- 
gancia^ (Gundechari Liber pontif. Ser. VII 252), i. e. partem a Pagancia 
flumine (Pegnitz) ad septentrionem versam (cf. Hirsch Jahrbücher II 
84—86; de tempore v. Heidingsfelder I 56 n. 155). — Episcopi, qui inde 
ab anno cr. 1260 officio cancellarii sedis Moguntinae fungebantur (cf. Bress- 
lau Handbuch der Urkundenlehre ?I 616), usque ad a. 1802 Moguntinis 
archiepiscopis subiecti, inde ab 23. 1818 Bambergensibus metropolitanis 
suffragantur (Sax p.3728q.). Inter quos eminent Gebehardus (104257 ), 
qui 3. 1054 ab Heinrico III imp. papa factus nomen Victoris II accepit, 
et Gundecharus II, successor eius (1057 —75), qui a. 1071—72 Librum 
pontifioalem conscribi iussit, continuatum ab eius temporibus usque 
ad a. 1697. 
Coenobiorum, quae in dioecesi Eichstetensi sita erant, celeberrimum 
illud sanctimonialium 8. Walburgis erat in civitate ipsa situm, quod post 
translationem eorporis s. Walburgis e monasterio Heidenheimensi huc 
faetam annis 870—79 fundatum est (Heidingsfelder I 27 n. 63), primo a 
canonicis regularibus rectum, a. vero 1035 in abbatiam mutatum (ib. p. 60 
n. 166). Privilegium monasterio s. Walburgis concessum Adam Hirschmann 
(Regesten des Klosters St. Walburg in Eichstátt in: Sammelblatt des Histor. 
Vereins in Eiehstátt IV [1889] 20) Clementi III attribuit; sed Clementi IV 
adseribendum esse e notis chronologicis apparet. — Praeterea notamus 
Cellam Solae (Solnhofen) a Sualone Anglosaxonico post a. 754 conditam 
(Heidingsfelder I 9 n. 7), postea monasterio Fuldensi traditam (v. Holder- 
Egger in Mon. Germ. Ser. XV 1 p. 151; Hauck ?. * II 819); monasterium 
s. Salvatoris in Haserieth (Herrieden) à Cadoldo quodam a. cr. 790 
fundatum (Heidingsfelder I 17 n. 27) et ab Arnulfo rege a. 888 episcopatui 
Eichstetensi donatum (BM. ? n. 1783); monasterium Gunzirhusin (Gun- 
zenhausen) ante a. 823 institutum illoque anno a Ludovico Pio in domi- 
nationem Sindoldi abbatis vel monasterii Elehenwangen. ( Ellwangen) tradi- 
tum; coenobium sanctimonialum Monheimense (Monheim) saec. IX 
à Liubila in proprii iuris praedio constructum et a. 893 Erchanboldi ep. 
Eichsteten. manibus traditum (Heidingsfelder I 28 sub n. 63; p. 32 n. 76). 
Quae omnia, cum privilegia pontificia antiquiora non aeceperint, inferius 
praetermittemus. 
Archivum episcopatus a. 1803 divisum est. Maxima chartarum pars 
remansit in domo episcopali q. d. Willibaldsburg, pars altera in tabularium 
Salisburgense transportata est. A. vero 1806 documenta plurima in tabu- 
larium Monacense translata sunt, ubi nune exstant, quibusdam chartis et 
eodicibus, inter quos Liber pontificalis, in archivo consistoriali Eichstetensi 
remanentibus. De archivo ef. Rieder in Archival. Zeitschrift XII (1887) 
161—163 et Sammelblatt des histor. Vereins in Eichstátt X XII (1907) 82. 
De copiariis v. sub Eccl. cathedr. s. Willibaldi. — De archivis ecclesi- 
arum parochialium ef. Fr. H. Buchner in Veróffentl. der Gesellschaft für 
fránk. Gesch. V 2 (München und Leipzig 1918). 
  
   
  
  
 
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.