\
140 H H H
Is quoque qui nostrae Copernicus arti
Creditur extremas imposuisse manus,
Vir sane immensus, tua laus Germania, Cceio
Proxima vix tantum sustinuisset onus.
Non tamen aspernor veterum Monumenta la
borum,
His sine namque meus non reparatur honos,
Id saltem doleo, non sat subtiliter olim,
Sed nimium latis astra notata modis.
Ergo ubi conspexi mea surgere castra sub Ar
ctoa,
Et boream australi cedere nolle solo,
Sed niti superare magis, laetabar, & ipsi
Sit modo, dicebam, gratia magna Jovi:
Quae natae sortem miseratus, liberat isto
Despectu, quo me tempora longa premunt;
Jamque ego sum veluti Musas praestantior inter,
Vel majus, vel par, nomen in orbe geram;
Sic mihi non dubios alacris gratabar honores,
Laetabarquc, quies quod reparata foret,
Ecce sed ambitio lucrique insana cupido
Invidiam alliciunt, te patre Pluto, satam:
Advolat haec, mediis properans e faucibus orci,
Quam furor atque odium concomitatus
atrox,
Utque ea virtutem sequitur velut umbra, cavillis
Hanc infectatur vanilo quisque probris.
Et solet alterius felici forte dolore,
Lividaque hinc facies, pallor in ore sedet.
Pecto-