\
144
# # #
Reppulit invidiam , quae nunc pudefacta sub
antris,
Rodat ubi tacito corda dolore latet,
EfFecitque adeo mea Dania castra sub arcton
Ut locet, & studiis clareat aucta meis.
Quod nuncHuaena mihi devotas struxerit aedes,
Uraniaeque artes ingeniosa colat.
Et mihi quod Boreas nunc organa tanta pararit,
Quanta nec australi cernere in orbe licet,
Me debere illi fateor: quia plurima causa est,
Quod meas in Patria detineatur honos,
Si quid venturis mea sidera certius annis
Ostendent, veluti spes mihi magna fubest.
Semita si penitus pateat mortalibus olim,
Qua vehitur Phocbu*, quamque Diana rotati
Perspectum fuerit reliquis, si quando, Planetis,
Dum variant cursus, qualis amussis inest.
Fixaquesi toto constabunt sidera cocio,
Error ut illorum non sit, ut ante, locis,
Huic uni acceptum referant, huic omnia de
bent,
Quos agit, astra poli scandere, celsus amor.
Dania, quod nostris renovatis artibus, ingens
Nomen ab aeterna posteritate feret,
Huic tribuat: nec enim foret istis laudibus aucta,
' Solus is hoc tantum ni tueretur opus;
Ergo erit illius notislima fama per orbem,
Undique qua Populis sidera clara micant *
Nec saltem Patriam quod honestis ornat &
auget
Consiliis , quo sit publica tuta quies,
Sed