149
H A H
\
Adde, quod Uraniam, reliquas quae celsa sorores
Anteit, in pretio, quale meretur, habes,
Quod te Authore Liber toti sat comprobat orbi,
Sidera quo laudi Regibus esse doces.
Dum celebras prima repetens ab origine mundi,
Astra quibus dederint celsa perenne decus;
A veteri monumenta Poli nam ducis Adamo,
Per Sethurm & Soboles, & per Enocha pium,
Utque Pater Thares & filius ipse Abrahamus
Sidereas Populos edocuere vias
Et quos praeterea tibi pagina sacra ministrat,
Quosque etiam crebro scripta profana ferunt,
Atlantem, Alcidem, Hermethem, Oriona,
Prometheum,
Et mora quos omnes longa referre foret;
Nam quibus ex astris olim Regumque Ducum
que
Claruit altus honos copia magna tibi est,
Nec saltem veteris, sed & aevi encomia nostri,
Uraniae in laudem , splendidiora refers,
Historiamque Poli sub tempora nostra pro
pagas,
Donec & hinc laudem Rex Friedericus
habet.
Qui modo Danorum populos fascesque guber
nans
Et numero, & pariter forte secundus, agit.
Hunc licet a reliquis, quibus alta per aethera Fa
ma est,
Ordo aevi statuat posteriore loco,
K 3
Dignior