152
A H H
Haec tibi vanorum celebris quae Porthmus
Huqenam
Alluit, Astra movens scribere Diva jubet,
Quae te sincere redamans, tibi dicere grates,
Atque optare suo nomine fausta monet.
Vive diu incolumis Musarum Fautor & Ho-
spes,
Uraniae celebris per sacra, vive diu.
Egregiosquevelut spectas longe ordine Natos,
Quos virtus, probitas, ingeniumque beant,
Crescentes pariter virtutes laude Nepotes
Ut videas , superas Musa novena rogat.
Urania ante aliasinultum tibi chara sorores,
Re post ipsa etiam vivere sata cupit.
Hoc pariter tibi qui multum favet , optat
Apollo,
Optima quasque simul docta Minerva volet.
Nec saltem superi, mortales insuper orant,
Ut diuturna tibi stamina Parca neat.
Ipse quoque addictis non ultimus inrer amicos
Cum facili eveniat longa senecta precor.
Et modo quod superest , felix cum conjuge
chara,
Cumque tua tota prole domoque vale
Datum Uraniburgi
KalendisMartii Anno 1585*
Tuus
Tycho Brahe,
^ Es