292 H H H
stenus potius imminutam quam auctam, nimis
vere expertus sum , cum aliis hujus Regni Nobi
libus, meis coaequalibus , contra evenerit, qui
& propria conservarunt, & insuper e Regiis
rem fecerunt. Accedit & hoc, quod his primor
diis ab Artis hujus sustentatione adeo aversis, du
bius reddar, quid de ejus in hoc regno promo
tione & conservatione in posterum sperandum
sit; anne illius exercitatio prorsus deseranda ve
niat, an vero alia ejus continuandae media sint
quaerenda, quorum hoc fortassis patriae nostrie
minus honorificum , illud certi exteri aegerrime
paterentur, qui undequaque quotannis ad me
datis literis ferio hortantur, ut inchoatam telam
pertexere non omittam, sed confectam orbi ali
quando communicem: quod non mediocris co
pia lirerarum ex Italia, Gallia, Germania, lio-
hernia, Anglia & Scoria, aliisque regionibus
profecta & apud me reversata ostendet. Quin
& ipsemet, qui potiorem in bis aeratis partem
consumpsi, tot annorum exantlatos labores, tot
vigilatas noctes, tantosque erogatos sumptus in
cassum factos reddi ad modum invite ferrem:
Quid potius na id fieret, utque Expectationi Re
gum quorundam, Principum, atque praestantis-
simorum hinc inde virorum satisfaciam, nec
multis spem conceptam laudabilem illaudabiliter
frustremur, omnino rationes ineundae, quibus
id, quod semel bene inchoatum est, totqueannis
continuatum, aliquando in publicam orbis utili
tatem absolvatur, ubicunque tandem locorum &