Quum singulis Kepleri operibus praemiserimus praefationes, quibus res
indicantur notatu digniores quae ad illa opera pertinent, finem facere pos
sumus huic praefationi. Una res superest, quam non omittendam esse ju
dicamus , quia multorum eorumque haud parvi habendorum sententiae re
pugnamus, rationem dicimus, qua usi sumus in scribendo nomine Kepleri.
Hanschius in collectione epistolarum Kepleri simplici^ usus est per totum
librum, excepta praefatione et inscriptione; Breitschwertus in „Vita
Keppleri“ duplici p, eandemque scribendi rationem defendit clarissimus
F. G. W. Struve in Scliumaclieri „Astronomischen Nachrichten“ (Vol.
XIX. N. 451), hanc afferens rationem, quod Iveplerus inde ab anno 1619.
in libris ab ipso editis duplici usus sit p, et quod filius Ludovicus in opere
patris quod edidit posthumo eundem retinuerit scribendi modum. Quod
ipsius Kepleri exemplum afferunt, nos nostrum scribendi modum tuentes
respondemus: inter 29 quae nobis praesto sunt Kepleri opera, deprehen
dimus 13, quorum titulus et subscriptio dedicationis habent simplicem, 11
duplicem p; reliqua in titulo duplicem, in dedicatione simplicem; eorum
operum, quae ab anno 1619. prodierunt, numero 9, terna habent Keplerum,
terna Ke^plerum et terna in inscriptione Kepplerum, in dedicatione Kep-
lerum. Opera graviora: Optica (1604), Dioptrica (1611), Astronomia Nova
(1609), Tabulae Rudolphinae (1627) habent Keplerum: Harmonia (1619)
exhibet in titulo Kepplerum, singuli vero libri inscripti sunt: „Kepleri;“
Epitomes (1618) prioris partis titulus habet Kepplerus, dedicatio: Keplerus,
pars vero secunda („liber quartus“ 1620.) et tertia (lib. V—VII. 1621.)
in titulo et dedicatione simplicem exhibent p. Ephemerides denique, quarum
prior pars prodiit anno 1617, pars altera et tertia anno 1630. ter variant
nomen. His manifestum nobis videtur, Keplerum ipsum non intendisse di
gitum, qua ratione nomen suum scriptum velit, et si numeri valeant,
nostrum modum praeferendum esse. Cui rationi si minus tribuas, Kep-
lerus utique sicut multi aequalium minime fixum habuisse videtur in hac
re fundamentum et saepius fortasse typographo vel amanuensi liberum
permisisse arbitrium. Nihilo minus ut teneremus simplicem p maxime mo
verunt nos Kepleri epistolae, quarum magna nobis praesto est copia ab
ipso conscriptarum et subscriptarum, in quibus occurrit perraro „Kepp-
lerus“, sed semper fere „Keplerus“, ut videatur nomen gentilitium
ipsius simplicem p requirere.
Haec sunt quae collectioni operum Kepleri praemittenda censuimus. Reli
quum est ut rem a nobis inceptam aequo commendemus lectorum judicio. A nobis
quidem sincere profitemur omnem adhibitam esse curam et diligentiam, ut opus
dignam Viro summo formam referat et Deo volente ad felicem finem perducatur.
Stuttgartiae d. 6. Decembris 1857.
€li. Friscli,