Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

212 
In Mysterium Cosmographicum 
cerneretur, quantum proportioni deesset, quo minus praecisa sit inter duos propin 
quos numeros. Est autem et infima linea vitio typographico perversus ordo. Sic 
enim jungendae lineae: Sic 741 ad 429 g. 
741 h proximus. 
Inversa enim ratione sic pronunciaveram in regula detri: si 577 faciunt 1000, tum 
429 facient 741. 
Quae Kepleri explicatio, quam desumsimus e literis d. d. 9. Apr. 97 (vide praef. p. 31), 
cum rem parum dilucidiorem faciat, haec addenda censemus I' 
Numeri columnae I insunt tabulae p. 156 ord. II (comp. annot. 59), exceptis numeris 
¿j, quos desumsit ex ord. IV. 
Ordinis II (9163 &c.), inscripti „Motoriae“ (sc. distantiae) numeri hac ratione com 
putantur : medium arithmeticum inter motus periodicos binorum vicinorum planetarum est 
hoc: 7545,9 ; 2509,8: 526,117; 294,975; 156,333 (comp. annot. 60) motus periodicus: 
4332,6; 686,98; 365,25'; 224,7; 87,966. 
224,7 = 1000: x ; x= 762, distantia $. 
1) 294,975 
2) 156,333 
3) 526,117 
4) 2509,8 
5) 7545,9 
87,966 = 
365,25 = 
686,98 = 
4332,6 = 
762 
x : x = 429, 
1000; x = 1440, 
1440; x = 5261, 
5261 ; x = 9163, 
Distantiis „motoriis“ sic computatis utitur Keplerus in proportionibus adscriptis, adhibens 
Terrae mediam remotionem = 1000 et semidiámetros sphaerarum regularibus corporibus in 
scriptarum (cap. 13); numeros, quos calculus prodit (5290, 1666, 1107, 762 et 429) com 
parat cum distantiis primi vel secundi ordinis illis, quae proxime ad illos accedunt, 1\ 5261 
(ex ordine II), 1648 (cJ summa dist.), 1102 (eadem ¿j), 762 (ex ordine II §), 741 (summa 
dist. p. Vide ipsius Kepleri correctionem supra allatam, cui hanc nos addimus, pag. 180 
pro signo Q falso positum esse signum ¿). 
62) p. 183. Haec non integra Kepleri verba sunt, onmibus, quae referuntur „. . . et 
super centro D curreret“, huc usque a Maestlino mutatis. De hac emendatione Maest- 
linus (in literis d. d. 19. Mart. 97. Comp. annot. 61.) haec dedit Keplero: De sche 
mate (27) scribere oportet. Monui te, me in eo ejusque textu nonnulla correxisse, in- 
primis, quod apud Copernicum non C, sed D centrum referat centrum aequantis Ptolemaei, 
cui etiam tua sententia de motrice anima correspondeat &c. Respondes, te errorem agno 
scere, nondum tamen plane cognoscere, et optare, verba tua non ita parce a me mutata 
esse. Item pro „conveniebat“ te dicturum fuisse „convenit“. Ego contra respondeo: 
fideliter et sincere egi, ut mentem tuam cum veritate conciliarem, nec ulli occasionem hic 
in te invehendi relinquerem. Retinui autem tua verba, stilumque imitatus sum quantum 
potui. Vocula autem „conveniebat“ tua, non mea est. Nam eo loco in tuo scripto usque 
ad verbum „curreret“ nihil omnino mutavi, sed omnia tua verba retinui. Ut autem videas 
quid mutaverim, scribam tua sequentia verba ex tuo exemplari (quod adhuc ad manus habeo), 
ut cum impresso conferre possis. „ . . . curreret. Supra enim cap. 20. motuum ad orbes 
„fuit proportio. Sed cogita ibi loci duas causas concurrisse, quarum hic una deest. Illic 
„enim orbium ambitus majores periodum auxerunt, hic circuli NOPQ et EFGH aequales sunt: 
„et una tantum causa inaequalitatis restat, longior di 
gressio. Ergo pro mensura motus non integra BD as 
sumenda, sed dimidia tantum BC, ita ut planeta in EF 
„tam sit tardus, ac si in JK super centro C incederet. 
„Jam vide artifices, qui penitus idem statuerunt: nempe 
„CA eccentricitatem et CB tertiam partem, C centrum 
„aequantis et B centrum viae planetariae. Causam 
„habes . . . .“ 
Haec tua verba sunt. Porro ad rem ipsam, quoniam 
in epistolio scribis, te in accommodatione Ptolemaei ad 
Copernicum adhuc haerere: nam quia via planetae EF 
sit dividenda in motus diurnos ex centro aequantis, id 
Copernico sit C et Ptolemaeo D &c (Comp. Kepleri 
tractatum de opere suo pag. 15 propositum.) Vidi mox, 
cum relegerem tuum scriptum (utinam te praesente id 
factum esset) erroris causam ex schemate Copernici lib.V. 
cap. 4, p. 142 oriri, id ego in Appendice post Nar 
rationem Rhetici addidi. Etenim tam in Copernici hypo-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.