Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

/ 
PROOEMIUM. 
Quem in colligendis Kepleri operibus primum in lucem vocavimus 
libellum, est ille quidem a juvene conscriptus, multisque locis signa ingenii 
nondum corroborati refert: at eodem et illius, quo conscriptus est, seculi, 
et auctoris ipsius ingenii vitaeque acerrimis gravissimisque studiis exercitatae 
et nobilitatae verissimam imaginem intuemur expressam, quid? eodem libello, 
tanquam a fonte, posteriora opera ita sunt derivata, ut, a quo edendorum 
Kepleri operum ordinem auspicemur, hic ipse libellus videatur aptissimus. 
Quantopere enim mens humana contenderit, ut, quibus constricta tenebatur, 
vincula frangeret, recens parta tueretur et servaret, jactis fundamentis alia 
superstrueret, quot quantisque vero cum difficultatibus menti ad meliora ten 
denti fuerit conflictandum, quum seculi decimi sexti memoriam recolentibus 
appareat, tum ex singulis hujus libelli plagulis elucet. Dominabatur fere una 
in scholis philosophia Aristotélica, perangusto, in quem excurrerent, aliis 
campo concesso; praeter paucos viros, qui suo confiderent ingenio, reliqui 
omnes alieni erant arbitrii. In mathematica, nisi ab Euclide et Archimede, 
nihil suppetebat auxilii; algebraica ratio parum adhuc culta raro in geometriae 
usum transferebatur, logarithmi, quo non melius inventum est ad subducendos 
calculos auxilium, nondum in promtu erant; geometrica ratione aegre quaere 
bantur, quae lustris aliquot post via compendiaria oculis et manibus tene 
bantur. In astronomia unus laudabatur Ptolemaeus, nec nisi pauci cum 
Copernico facere audebant. Astrologiae autem in servitutem ita asserta erat 
astronomia, ut, quibus hanc docendi munus publice mandatum erat, illam 
impugnare nefas esset. 
Quibus de causis in disciplinis, quas diximus, si quid novi esset exco 
gitatum, id in suam rem vertere et augere, si quid esset vitiosum, id emen 
dare, difficillimum fuisse seculo XVI ingeniis ad meliora nitentibus, apparet. 
Sed habet mens nostra natura sublime quiddam et erectum, ut difficultatibus 
objectis non affligatur, sed contra nitendi alacritate incendatur, ut destituta 
Kepleri Opera I. 1
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.