2
Prooemium.
iis, quae in usu sunt, auxiliis, nova paret arma, quibus se omnibus impedi
mentis superiorem fore sperat. Quod idem Keplero videmus evenisse. Videt,
quantopere praestet Copernicana ratio Ptolemaicae, non ignorat, quam foe-
cunda errorum mater sit astrologia. At illinc Copernicanam rationem desti
tutam videt certis argumentis, hinc astrologiam omnium aetatum auctoritate
defendi. Quid igitur? cedet, credo, vir summus temporum rerumque iniqui
tati? Imo vero fortitudo animi non defugit certamen, sagacitas ministrat
arma, indefessa industria miraque constantia ad eum, quem quaerit, finem
perducunt. — At Keplerus num re vera finem, quem quaesivit, assecutus
est? Mundorum harmonia praesagienti illius animo obversabatur; ad illam
cognoscendam divino quodam impetu abreptus, quanquam omnibus fortunae
telis petitus, stetit impavidus, aerumnaque et aegritudine fuit superior. Et
ab illo quidem, quod quaerebat, penitus cognoscendo quam prope affuerit,
testantur tres illae ab eo inventae leges immortales, quibus, ut fundamento,
quae nostrae aetatis est, physica et astronomia superstructa est. — Pro
dromus quidem, licet illas leges non referat, tamen, quid hunc „prodromum“
secuturum esset, Keplerum animo jam tum praeceptum habuisse, titulo ipso
indicat. Ipse autem hac de re dicit in nota ad titulum libri, editioni se
cundae praefixa: „Postquam ad philosophiae studium accessi, anno aetatis 18.,
a. Ch. 1589, versabantur in manibus juventutis exercitationes exotericae Jul.
Caes. Scaligeri: cujus ego libri occasione coepi successive varia comminisci
de variis quaestionibus, ut de coelo, de animis, de geniis, de elementis, de
ignis natura, de fontium origine, de fluxu et refluxu maris, de figura conti
nentium terrarum interfusorumque marium et similia. Verum cum inventio
ista proportionis orbium coelestium mihi videretur eximia, non expectandum
mihi sum ratus, donec omnes naturae partes pervagarer, nec hoc inventum
obiter evulgandum, conjectum in cumulum quaestionum ceterarum, levi qua
dam probabilitate utentium. Quin potius ab hujus inventi editione initium
dissertationum mearum facere placuit: aususque sum in omnibus reliquis
quaestionibus similem sperare successum: sed frustra, coelum enim, princi
pium operum Dei, longe praestantiorem ornatum habet, quam reliqua minuta
et vilia. Itaque prodromus quidem egregius fuit: epidromus vero, qualem
ego tunc proposueram, nullus est secutus: quia in reliquis quaestionibus ne
quaquam mihi aeque satisfaciebam. Lector tamen opera mea astronomica
et inprimis libros Harmonicorum, pro genuino et proprio epidromo habere
poterit hujus libelli; quia eadem utrinque via curritur: quaeque tunc impe
dita satis erat, facta nunc est tritissima, et quae tunc brevis nec ad scopum
pertingens, illa et continuatur in Harmonicis, et currus circa metam agitur.
Talis fuit prodromus, navigatio prima Americi Vespucii, tales epidromi navi
gationes hodiernae annuae in Americani.“
De titulo „Mysterium Cosinograpliicum“ haec eodem loco addit: „Extant
apud Germanos cosmographiae, Munsteri aliorumque, ubi de toto quidem