Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 1)

de Calendario in annum MDXC1X. 
413 
AG, et esse in K, N punctis sui orbis. *) At dixi antea vernales eclipses 
circa G tardius, autumnales circa F citius apparere quam in calculo. Cal 
culus igitur Solem infra vel post K in L reponit, et ante N in 0, ut ap 
pareat in E, H. Quo pacto fiet, ut LBO sit diameter eccentrici Solis 
et B centrum ejus propius Terrae in calculo, quam in observatione. Quare 
si causa erroris eclipsium conferretur in cursum Solis, statuendum esset 
majorem esse Solis eccentricitatem duplo fere, quam a calculo assumitur. 
At vide quae absurda sequerentur. Nam si major Solis eccentricitas, ergo 
et longior aestivus semicirculus, et brevior hibernus, quam quantos faciunt 
astronomi. At astronomi non possunt errare hic, quia facile est terminos 
hos ex observatione aequinoctiorum satis promta constituere. Ergo aut 
Sol non est causa hujus erroris circa eclipses, aut concedendum erit alte 
rum absurdum: nempe Solem in suo orbe eccentrico circa C non aequaliter 
incedere, sed habere centrum aequalitatis B propius Terram (quo modo ma 
nerent illi numeri aestivorum et brumalium dierum) contra quam in supe 
rioribus, ubi centrum aequalitatis a Terra longius abest. Quod si quis hoc 
nolit pro absurdo habere, fretus exemplo Mercurii, huic aliam causam ap 
pono, qua demonstro, Solem non esse in causa hujus erroris eclipsium. 
Nam die Paschatis post eclipsin noctu hora duodecima Luna plena coelum 
mediavit cum Saturno. Ex qua observatione mediante calculatione evinci 
tur, Lunae locum etiam tum fuisse alium, quam in calculo; debebat enim 
ad normam calculi Saturnum jam superasse. Ubi hic Sol? qui certe nihil 
fecit ad indagandum locum Lunae. Ergo plane Sol absolvitur ab hac culpa. 
Ut non dicam in magno periculo versari doctrinam aequinoctiorum, si hoc 
in Solis orbem audeamus. Atque hoc est quod in prognostico meo legis: 
„In motu Solis sine magna perturbatione mutari nihil posse, quod quidem 
ad hanc anomaliam salvandam faciat.“ 
Sequitur Luna ipsa, quam hujus culpae ream manifeste tenet ob 
servatio Paschalis. Assumo itaque mensem hibernum, Sole circa principium 
Capricorni versante, (ceteris paribus) circiter quatuor horas longiorem esse 
quam aestivum, Sole circa solstitium versante, ceterorum mensium, ut qui 
libet aequinoctio sic mediocri (quantum calculus prodit) propiorem. Hoc 
pacto certum est negotio satisfactum iri. Nam cum a cancro ad libram 
tres breves menses sequantur, sunt breviores duabus horis, quam tres men 
ses mediocres. Citius igitur Luna pervenit ad Solem, quam si (remota 
consideratione ejus anomaliae) aequaliter semper moveretur. Contra a Ca 
pricorno ad Arietem tres tardi sequuntur menses, tardius igitur opinione 
Luna vel sub Solem aut in ei oppositam umbram incurrit. Ab Ariete vero 
*) IGFD est consequentia signorum. ED prosthapbaeresis diminuenda, IH 
prosthaphaeresis augenda. Cum ergo jam ponamus in 1 Ariete Solem longius in con 
sequentia distare, quam in calculo invenitur, distet ergo ultra 0 in N. Et sit 
prosthaphaeresis IG major quam IH. Rursum enim ponemus in D Libra Solem minus 
in consequentia distare, quam in calculo invenitur, stet ergo ante L (locum calculi) 
in K et sit prosthaphaeresis FD major rursum quam ED. Cum ergo Luna secundum 
calculum debeat usque in L moveri, ut Solem in E assequatur, deprehendit illum in F 
et non opus haberet ulterius nisi in Q progredi. Sic cum existimet calculus Solem 
in H repertum iri ideoque Lunam in T solummodo constituat, contra Sol ultra H in G 
est et Lunae diutius eundum donec ultra T in R veniat. Haec puto paulo clariora. K.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.