Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

de rebus Opticis. 
115 
8 * 
Sed hoc potest proferri popularius. Cum Lunam aspicimus, totam 
simul cum bona parte aeris nostri illustrati videmus, obruuntur a luminis 
copiosi conspectu oculi. At si utamur perspicillo, minima Lunae pars una 
vice per perspicillum admittitur tantoque minor, quanto nobilius est teles- 
CQpium. Ita fit ut non sint in tanta claritatis differentia partes pauculae 
per telescopium simul inspectae, in quanta sunt partes Lunae, deficiens et 
luminosa, nudis oculis inspectae simul. Tollitur igitur telescopio impedi 
mentum claritatis, quae nudis oculis vicina offuscat. Ut ita non sit opus 
corporale tegmen ipsi Lunae in coelo obtendere idque ad primam appli 
cationem telescopii tollere. Si limbus ille Lunae reale quid est, aer nempe 
circa Lunam, quod valet etiam ad oculum nudum movendum, juxta ipsum 
Lunae corpus: qui fit igitur, quod res illa, aer ille, inspicientem per per 
spicillum penitus latet? s'i tantae claritatis est limbus seu tunica potius 
aeria, ut etiam verum corpus Lunae, totum luminosum, tegat nudo oculo, 
cur non tegit illud per instrumentum transpicienti? cur anno 1613 videre 
potuisti trans hunc fulgorem verum Lunae corpus, quod nudis oculis videre 
non potuisti? Annon ea vis est perspicillo, ut omnia omniDO quae nudis 
oculis cerni possunt et majora et clariora et distinctiora repraesentet: ipsas 
adeo irides, ipsa parelia et si quid est simile ? Quod ergo perspicillis circa 
Lunam cerni nequit, id in coelo non est, sed in oculo cum nudus est, cui 
praestat perspicillum hoc, ut lucida pars, quae per nudum oculum pingebatur 
vitiose et diffuse, jam duplicata refractione facta pingatur correcte et castigate. 
Sed ecce observationis copiam, vicinissimam observationi quam commen 
das ; picturam etiam picturae tuae oppositam ad sinistram, qua id quod 
Tu ex tua vis elicere penitus profligatur. Si enim est, quod vis, si nempe 
in principio et fine totius durationis, libero ipso Lunae corpore, deficit pro 
minens aer Lunaris idque a nobis videri potest: ergo in principio et fine 
morae in tenebris, cum tota Luna deficit, videbitur corpus totum in tenebris, 
circulo suo consummatum, et simul videbitur pars aliqua seu segmentum 
aerii circuli majoris, foras in lumen prominens adque digiti magnitudinem 
lucida, veluti splendor circularis supra capita sanctorum, eritque quasi 
duarum Lunarum species: Lunam enim totam tenebris immersam cerni posse 
nihilominus, id et tu ipse recipis. Atqui nihil tale apparet: quamdiu enim 
aliquis splendor superest, tamdiu deest aliquid rotunditati corporis obumbrati, 
quod non obumbratum sed quasi conditum est sub illa parte splendente 
inque eam insertum. 
Non consistit igitur tua speculatio, frustra suspiciones cies „de dimi- 
nutione corporis Lunae temporumque, quibus durant deliquia“: quod tamen si 
tibi concessero, cum necessario relinquere suo statu debeas parallaxes Lunae, 
diametrum Solis motumque horarium, quia singula haec se ipsis sunt obser 
vabilia; si ergo jam jubearis per diminutas durationes extruere theoriam 
eclipsium: senties brevi, te volare juberi demtis alis. 
Quod idem et Te, sollertissime Simon Mari, considerare velim 
causasque eorum, quae visui circa observationes stellarum accidunt, in oculo 
potius aut in splendore aeris luminosum proxime circumstantis aut denique 
in imperfectione vel instrumenti vel modi observandi, quam in realibus 
radiationibus quaerere: ut vides a me factum passiin in Opticis, praesertim 
Cap. VII, 5. ubi, illaeso mucrone umbrae, causas nihilominus trado lucis 
in umbra. 
Tandem in Prognostico anni 1617 efferbuit Fabricio meo, ut videtur,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.