Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

®i (¡nam 
fiuod tot 
i cor (ni 
[tubos ad 
cis, quo 
»tantum 
a re ipsa 
:a occasus 
nt remota 
s „Terram 
)n placet 
ne tlieo- 
iisti, non 
a proficis 
m Mrn 
icotoriont 
neae Epi- 
mtus facit 
lonem; in 
, quarum 
am agnos- 
sententiam 
idrante stet 
ex occulta 
efficere, ut 
iae tardius 
Q 
ortibus 
it erigatur 
a lateribus 
ilium Luoa 
is litorum, 
usa, quam 
i septenarii 
rsicoloribus 
inita causa 
; espri®i s> 
>ta invicem, 
m Dumeros 
suppedita- 
jus naturae 
de rebus Opticis. 
117 
metis, quo visus aut tactus discrimine sunt ab invicem diremtae, ut sint 
numero 24 in una die ? Nonne Epiphanius pari nobiscum libertate diei 
noctisque horas fecit non 24 sed duodecim? Nonne liaec est vulgata divisio 
assis apud Romanos illata ab iisdem et in Palaestinam? Etsi fieri potest, 
ut haec divisionis ratio primum orta fuerit a naturali quidem sed imper 
fecta divisione anni in 12 lunationes, unde et astronomi zodiacum perfecta 
ratione partiri coeperunt in 12 signa. Non tamen neque signum multoque 
minus semissis unius signi est integrum aliquid suaeque naturae metis cir 
cumscriptum et a reliquis sibi cohaerentibus diremtum, neque hora diei 
definitur ortu vel unius vel dimidii signi, solo numerantium arbitrio constat 
hic horarum in die numerus. Nam Lunae si tibi incidet respectus (quam 
tamen despexisti in refluxu maris), illa collatis suis cum Sole motibus 
diem non in 24 sed in 30 circiter partes secat: ut proportio sit diei Solaris 
ad Lunarem, quae 29 ad 30, seu accuratius quae 57 ad 59. Vel ex 
Plinio disceres, illam non asses sed dodrantes semuncias adjicere diei, quantum 
et refluxus adjicit, quod nautica gens crassiori Minerva horam appellat. 
Et ut concedam tibi, sic ab invicem sejunctas esse has 24 diei horas, ut 
sunt totidem oves eadem semita pergentes, quarum unicuique suum caput, 
sua cauda; quo igitur exemplo, qua ratione, quo jure tibi vicesima quinta 
hora non ipsa, sed quatuor ejus quadrantes augent numerum? Haeccine 
tua nova et admirabilis quidem est arithmetica, sex cum quadrante esse 
septem? Viden’ ut somnies, Fabrici? Quare expergiscere et hujusmodi 
phantasmata, tenebrarum soboles, si posthac occurrerint, vigilans lumine 
mentis lustra; si tibi fidem poscis a lectoribus motum Terrae confutanti. 
Quod superest, hanc responsionem meam aequi bonique consule: neque 
te poeniteat, Ephemeridis hujus vestibulo inseri, de cujus fide nemo te ipso 
rectius poterit judicare, si volueris diligentiamque hactenus usurpatam ad 
observandum attuleris. Hac igitur inter primos fruere, coelum et meteora 
confer, errores, si quos liquido deprehenderis, mihi detege meque et hac 
et quibus aliis poteris rationibus in emendando Tabularum opere publico 
sedulo adjuva. Vale. Lincii Cal. Octob. Anno 1616. 
Haec sunt quae Keplerus cum amicis de Optica sua egit. Superest ut epistolam 
subjungamus qua adiit Electorem Bavariae M aximili anum, transmittens opus suum 
Monachium suadente Herwarto (comp. p. 82). 
Serenissime Princeps Domine Clementissime. 
Ser. Ceis. Yestrae humilia fiiea servitia subjectissime defero. 
Clementissime Domine. Excitavit me fama clarissimorum et doctissi 
morum virorum, qui in Ser. Ceis. Tuae ditionibus reperiuntur, ut insignem 
Ser. Ceis. Tuae favorem in literatos, quo solo homines docti alliciuntur, 
admirarer, eaque de causa S. C. Tuam praesenti munusculo, exemplari 
scilicet nno mei opusculi, quod sub S. Caes. Maj. auspiciis nuper in publi 
cum dedi, strenae loco ad instantes Calendas* subjectissime salutare fuerim 
ausus. Spem enim concepi summam ex tot doctissimorum virorum exemplis, 
S. C. T. hoc tenue affectionis meae justissimae testimonium in meliorem 
partem clementissime interpretaturam et huic libello non quidem ob auctoris 
eruditionem, quae sane est perexigua, sed ob multa admiranda Dei opera 
hactenus frigidius perpensa, quorum in eo commemoratio, locum aliquem 
in instructissima sua bibliotheca assignaturam. Oro autem S. C. T. sub 
jectissime, ut hanc audacem compellationem ab ignoto et obscuro homine 
clementi animo suscipiat, ad quam non curiositas aliqua, sed mea conditio 
m 
[ A ; 
cM t i- f '*c.; 
«siyijPS 
M 
: . 
SA* A iV, J {V' 
®s 
fel W 4. k; 
. 
S:V 
iiSftBGtSbS
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.