124
Epistola Dedicatoria.
tissime probaverit, sat ego mer felicem existimabo, feliciorem, ubi etiam
invenerit in hoc opere, quod divino ejus de omnibus artibus judicio satis
faciat, quodque animus, praestantissimis inventionibus pridem exsaturatus,
hinc etiamnum concupiscat: longe vero felicissimum, si, quam hactenus ex
pertus sum, eadem me clementia prosequi pergat. Sic enim metuendum
mihi nequaquam erit, ne ab hoc meo munere ceu ab arce meae fidei cre
dita perniciossimus artium hostis, indigentia, me fame expugnatum deji
ciat, neque dubitandum, quin Majestas Tua eas mihi suppetias et commea
tum missura sit in tempore, quo recepto obsidionem tolerare tandemque
omnibus superatis difficultatibus reliqua mea studia, ad gloriam Dei, ad
celebrationem Majestatis tuae, et humani generis utilitatem spectantia, ab
solvere feliciter possim.
Deus Optimus Maximus Tuam Imp. Majestatem quam diutissime tuea
tur incolumem, ejusque victricibus armis Othomannicae domus tyrannidem,
annis maturam, barbarica invisam superbia, blasphemiis intolerabilem, a
Christianorum cervicibus porro quoque quam longissime propellat. Pragae Y.
Calend. Augusti, qui dies S. Caes. Majestati Tuae quinquagesimum tertium
Natalem extulit, Persarum regis legatione honorificentissima illustrem. Anno
Salutis humanae MDCIV.
S. C. M. Tuae
Subjectissimus
Mathematicus
Joannes Keplerus.