Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

JN LIBROS OPTICOS 
Joannis Kepleri S. C. M. Mathematici 
EPIGRAMMA 
Joannis Seussii Sr. D. Christiani II. Electoris Saxoniae Secretarii. 
Qui mundi ignivomum gestit specularier ocium 
Quive ipsis oculis cernere vult oculos: 
Ille tuis oculis animi, Keplere, coruscans 
In penetrale libri se clepat usque tui: 
Nec metuat jubaris radios atomosque volantes, 
Et quae fert varius phasmata mira color: 
Linea seu simplex seu sit composta specillum : 
Namque oculis nunquam visa videnda dabis. 
EPIGRAMMA AUCTORIS 
De suis oculis suoque de oculis tractatu. 
Perdidimus, mens chara, aciem; dum lumina veri 
Mittimus ad limen per vitra nostra tuum. 
Hoc sine connubio mansisses caeca : laborum 
Da sociis aliquas, da soror alma, vices. 
Quid faciam miseris: quando implacabilis hora 
Me procul a vestro dividit hospitio ? 
Eripe nos tenebris quamque ibis ducito lucem: 
Quoque cares, letlii nos quoque solve metu. 
Qua licet expediam; faveat modo fama loquenti; 
Mortales chartis perpetuabo meis. 
Hic etiam referam, quae pro me damna tulistis: 
Hicque suum et naevis irradiabo jubar. 
ALIUD EODEM SENSU. 
Loquitur Oculus. 
Vitam pro fama minuo, pro nomine sensum: 
Disce anima utilius, ne moriare, mori. 
Oculi. 
Mens. 
Oculi. 
Mens.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.