Astronomia, quae de siderum motibus agit, duas praecipue partes
habet, altera in inquirenda et cognoscenda forma motuuin consistit, philo
sophicae contemplationi potissimum serviens, altera ex illa orta loca siderum
ad quodvis momentum investigat et ad praxin sese accommodat prognosi
fundamenta jaciens. Binae hae partes geminis quasi alis, quod Plato dicere
solitus est, subnixa.e in coelum evolant, geometria et arithmetica, qua
rum utraque quidem utrique dictarum partium, magis tamen geometria con
templatrici, arithmetica practicae parti famulatur. Summus itaque astrono
miae apex in partem desinit arithmeticam, quae tabulas motuum et
inde derivatas Ephemeridas complectitur.
Pars geometrica multas sub se habet alias pro diversitate materiae,
quam in astronomia geometrica sinceritas induit. Cum enim, ut ab ovo rem
deducam, in demonstrationibus astronomicis duo sint principiorum genera,
alterum observationes, alterum axiomata physica seu metaphy
si c a, circa observationes quidem tres partes astronomiae oriuntur, prima
mechanica, instrumenta tradens observandis motibus coelestibus idonea
modumque utendi: quam phoenix ille astronomorum, Tycho Brahe p. m.
ante quinquennium edidit (Comp. Vol. I. p. 190): altera historica, observa
tiones ipsas complexa: cujusmodi exquisitissimarum observationum, annos
propemodum 40 praeteritos complectentium, libros 24 lector sciat a Tychone
relictos esse, quos opportuno tempore in lucem prodituros spero (comp.
Vol. I. p. 192). Quia vero omnis observatio coelestis fit mediante luce vel
umbra, mediaque stellas inter et oculum distinctas habent affectiones et
quae in coelo observamus vel motus sunt, quorum species retrogradatio,
statio etc. vel arcus, hoc est, anguli ad visum, vel corpora lucida, omniaque
ista in optica scientia considerantur, hinc oritur tertia pars astronomiae
optica, quam in praesens tradam, repetitis breviter et quasi in prin
cipiorum parte, quae de hac re vel vetera Vitellio ex professo vel nova
Tycho Brahe sparsim tradidere.
Alterum genus principiorum in demonstrationibus astronomicis, physi
cum nempe seu metaphysicum, una cum ipso astronomiae subjecto, quod est
praecipue motus siderum, res physica, quartam astronomiae partem
physicam scilicet constituit, in qua agitur de causis motuum efficientibus
sive motoribus, de causis formalibus seu figuris, quas motores affectant, de
causis materialibus seu orbibus et motuum intentione vel remissione physica;
quam partem, si Deus vitam concesserit, Commentariis de motibus
Martis (ex observationibus Tychonicis et super fundamentum astronomiae