*
Prooemium.
129
Porro quantum defectibus luminum adjuventur homines in astronomia
tota, docent omnes astronomorum libri. Nam quod motus Solis et Lunae
attinet annorumque et mensium spatia, tota haec doctrina ex sola eclipsium
observatione primum est orta nec aliter constitui potuit; ac ne limari qui
dem et expoliri amplius potest nisi defectibus luminum accuratius et lima
tius consideratis, qui hujus libri scopus est.
Jam qui perpenderit, quam arcte tota reliqua astronomia cum Solis
motu copuletur quantumque nobis Luna, diei noctisque particeps, opitule
tur, quando nos omnia alia media deficiunt: jure credet, universam astro
nomiam his luminum obscurationibus inniti, adeo ut hae tenebrae sint
astronomorum oculi, hi defectus doctrinae sint abundantia, hi naevi
mentes mortalium preciosissimis picturis illustrent. 0 eximium et omni
bus gentibus commendabile argumentum de umbrae laudibus.
Quantitas itaque speciei, quam Luna Solve seu integer seu deficiens
nobis ostendit, umbraeque, quam Tellus ad Lunam extendit, astronomo di
ligenter est investiganda. Stellarum ceterarum diametri eatenus quaerun
tur , quatenus ignoratae observationes infidas redditurae sunt et quatenus
eadem circa illas, quae circa Solis et Lunae corporum moles scire sa
tagimus.
Species autem illae ad nos descendunt beneficio lucis in Sole directae
et propriae, in Luna reflexae et alienae.
Quas species, etsi omnium oculis sunt obviae, difficulter tamen men
surari \omnes queruntur astronomorum artifices: partim quod aspectu exilia
sint corpora, partim quod eximia luce oculos praestringant, quo minus offi
cium in videndo faciant. At ne hoc quidem loco discendi cupidos natura
destituit, monstrata ratione, qua sine oculorum detrimento in tenebris per
ficeremus, quod in clara luce, directa in Solem visus acie, plane est im
possibile. Qui modus cum sit et admiratione dignus et ingeniosissime ab
artificibus apprehensus, dignus est ut non vilis apud astrouomos et neglec
tus habeatur, sed geometricis demonstrationibus ornetur exemplisque illustre
tur, quod abhinc triennio a me factum occasione eclipseos Solis anni 1600,
in eum qui paulo post sequitur modum, si prius aliqua praemisero. Nam
quia non tantum de directo sed etiam de repercusso et refracto radio multa
a Vitellione praetermissa, multa, quorum erat a priori ratio reddenda, ab
experientia tantum accersita et in principiorum locum collocata sunt: pla
cuit mihi totam lucis naturam paulo penitius inspicere et ea, quae appa
rent, quantum in praesentia fieri potuit ad sua principia revocare: si for
tasse futuri sint lectores, quorum ingenia ad indaganda lucis arcana his
disputationibus magis vel excitari vel etiam juvari possint. Quanquam non
admodum praeter institutum ista: nec enim pauca sunt astronomo per om
nes radiorum species expedienda.
♦
Kepleri Opera. II.
9