Caput III. 2.
167
i
visum in plagam oppositam. Cum enim in superiori schemate B oculus
ad plagam BD convertatur nec possit repercussum radii ADB in D factum
persentiscere (Cap. III, 2), situm ergo rei in A imaginatur sibi in plaga
BD, scilicet in E: ita imago a re sua causa loci divellitur. Idem esto
judicium in refractione. Nam etsi liic plagae non permutantur oppositis,
sensibiliter tamen differunt.
Propositio V. Rursum cum visio sit passio et passio sit inter con
traria, quorum est idem genus, consentaneum est, quaecunque rerum visi
bilium affectiones sunt oculo communes ratione ejusdem generis, omnes illas
ab oculo quadamtenus percipi, adjuvantibus facultatibus visoriis et mediante
illa affectione.
Propositio VI. Primum oculus constat humoribus pellucidis: hoc ita
que respectu lucis et colorum capax est. Vide III, 59. Vitellionis.
Propositio VII. Deinde figura ejus rotunda est eaque varia in variis
tunicis et humoribus intus et extra. Mundus vero hic aspectabilis et ipse
concavus et rotundus est, et quicquid de hemisphaerio aut eo amplius
intuemur uno obtutu, id pars est hujus rotunditatis. Consentaneum igitur
est, proportionem singularum rerum ad totum hemisphaerium aestimari a
visu proportione speciei ingressae ad hemisphaerium oculi. Atque hic est
vulgo dictus angulus visorius seu vertex pyramidis visoriae intra oculum,
cujus basis in re ipsa. Oculus enim in uno quolibet obtutu fit centrum
hemisphaerii aspectabilis. Hac ergo superficie instrumenti sui (sitne interna
an externa infra in consideratione 'oculi dicetur) fretus visus metitur angulos
visionum. Nam quamvis omnes anguli solidi in puncto insint, quod est
centrum aut oculi aut ejus certae alicujus tunicae, nequeunt tamen illi in
puncto discerni: requiritur igitur superficies, qua solidum angulum metiatur,
ut patet ex geometricis. Sufficit igitur ipsa oculi figura rotunda, ut inter
principia crassiori Minerva sciamus, oculum sensum habere angulorum apud
se constitutorum.
Propositio VIII. Tertio, cum sint singulis animantibus a natura dati
bini oculi, quos inter est aliqua distantia, hoc adminiculo sensus visus
rectissime utitur ad judicandas visibilium distantias, dummodo sensibilem
habeat distantia illa proportionem ad distantiam oculorum. Nam si immanis
excessus sit, non aliter distantia illa comprehenditur, quam quaevis alia
infinitis partibus major. Est enim hic plane trianguli geometria, ut infra
de parallaxibus copiosius disseretur. Datis enim duobus angulis trianguli
cum interjecto latere dantur latera reliqua. In visione tenet sensus com
munis oculorum suorum distantiam ex assuefactione, angulos vero ad illam
distantiam notat ex sensu contortionis oculorum. Re enim adeo longe
remota, ut evanescat ad eam comparata binorum oculorum distantia, axes
oculorum propemodum paralleli diriguntur. Quo vero res propior erit, hoc
magis oculi contorquebuntur.
Etsi igitur in catoptrica non tantum tunc de loco imaginis statuimus
cum binos adhibemus oculos, sed etiam tunc cum uno solo utimur: haec
tamen distantias dignoscendi facultas primum a societate hac inter binos
oculos orta, postea in singulares etiam oculos derivatur per alias oculi
affectiones.
Etenim sicut antea proportionem rei ad hemisphaerium dixi comprehendi
ab oculo (crassiori et usitatiori imaginatione, quam infra cap. 5. evolvam)
per solidam pyramida , cujus est in oculi puncto vertex, in re visa basis :