168
Paralipomena in Vitellionem.
ita cum distantiam rei aestimamus, triangulum fit isosceles utplurimum,
cujus acumen seu vertex vice versa in aliquo rei visae puncto, basis in
oculorum distantia. Proportio enim attinet omnes superficiei visae dimen
siones, distantia vero consideratur in linea tantum recta, unde illic solida
pyramis hic planum triangulum requiritur.
Nota et Censura. Sequentes propositiones 9—14 sunt auctarii loco possetque
capitalis demonstratio vel sine iis consistere. Testatur quidem experientia, ima
ginem esse in perpendiculari etiam cum uno oculo utimur, ut sic necesse sit etiam
uno oculo distantias punctorum comprehendi. At vero etsi hoc non insit singulari
oculo ob causas sequentes, inesse tamen consentaneum est vel ob solum motum
capitis, quo motu unus oculus vice duorum est longe distantium.
Propositio IX. Id vero triangulum distantiae mensorium etiam in uno
oculo potest considerari, ut vertex sit in puncto rei visae, basis in latitu
dine pupillae et diametro pupillae ea, quae coincidit cum linea connectente
puncta utriusque pupillae; ut ita oculus unus a binis oculis hoc instituendi
trianguli negotium assuefactione didicerit: hac tamen proportione, ut si
propter distantiam oculorum visus discernat eorum distantiam, quae ad
centum passus removentur, per latitudinem pupillae ad decem passuum aut
minores distantias aspiret. Quamvis et aliae rationes sunt, cur singularis
oculus distantias metiatur per illam latitudinis diametrum potius, quam per
aliam altitudinis. Etsi enim oculus intra undiquaque circularis est, extra
tamen valvae palpebrarum diducuntur in lineam distantiae utriusque oculi
horizonti parallelam. Natura enim cum ipsam oculorum distantiam tum
vero etiam hanc valvarum apertionem voluit horizonti aequidistare, minime
vero alterum oculum altero aut alterum angulum palpebrarum altero altiorem
esse (in animalibus quidem perfectissimi visus) eo quod ad trianguli men
sorii, ad planitiei scilicet, imaginationem plurimum confert planities hori
zontis colore suo in oculos incurrens, si altera sit ad alteram in basi
parallelos. Propterea intuentes everso aut inclinato capite perplexiori uti
mur dignoscendi facultate.
Propositio X. Propterea etiam in speculis convexis et in planitie
densiorum mediorum natura duce studemus, ut radii ex utroque oculo aequali
angulo incidant in superficiem (seu vice versa, nam geometrice idem est).
Cum enim haec facultas instituendi trianguli mensorii sit et binis junctim
oculis et singulis seorsiin communis, consensus vero quidam motus hujus
modi , ut cum contortione axium utriusque oculi simul etiam fiat nova
aliqua dispositio in singulis oculis (sit jam verbi causa et confusiori notitia,
ut uvea tunica in singulis oculis aut corrugetur aut diducatur), ut oculo
utroque in eadem superficie vel repercussoria vel refractoria versante, et
altero eorum altiori, necesse sit corrugationem uveae cum a contortione
axium utriusque oculi tum ab alterius uveae corrugatione discrepare, propter
diversitatem refractionis, ut infra dicetur. Id vero si quis attentet, primum
difficulter impetrat, identidem enim pro una duas cernit imagines, deinde
visum vehementer laedit et dolores capitis excitat.
Propositio XI. Ceterum externa valvarum palpebrae conformatio
signum potius est quam causa facultatis hujus in singulari oculo : cogitan
dum de interna et genuina causa. Ac unam quidem jam dedi quae fere
sufficeret, corrugationem uveae et contrariam dilatationem, nisi medici affir
marent-, esse hunc in hac tunica motum etiam ob copiam vel debilitatem
lucis: de quo vide infra cap. 5 .