Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput III. 2. » 
169 
Quarto itaque considerandum, quod in humoribus oculi certa sit den 
sitatis et tenuitatis ratio, ipsi oculo de se probe nota. Cum igitur et aer, 
quo mediante fit visio, et lux quae videtur, suas densitatis rationes supra 
obtinuerint: consentaneum est inesse oculo vim, utriusque et aeris et lucis 
seu densitatis seu raritatis metiendae. 
Propositio XII. Sed ab aere argumenta plura collecta in lucem diri 
gemus. Etenim videtur oculus a videndi officio fere decisurus, exaequato 
medio pellucido cum humore oculi, ut si oculus infra aquam demergatur. 
Ideo et omnino factus albugineus in spirabili animantium genere, ad res in 
aere non in aqua cernendas. Propterea piscibus, ut per aquas perspicerent, 
crassior et durior humor est datus, pene os, non humor. Par est itaque 
credi humorem albugineum primas in oculo tenere vel ideo, ut sit differentia 
pellucidorum aeris et oculi. Potuisset enim natura, nisi hoc spectasset, 
lucem per foramen uveae apertum intromittere. Quamvis etiam ex figura 
idem elucescat. Nam cum rotundus sit, multa contingunt radiis lucidis ex 
aere in rotundum densius ingredientibus refracte, quae non possunt fieri 
oculo aquis obruto, ubi exaequato humore albugineo cum ambiente medio, 
superficies albuginei rotunda annihilatur. Ad minimum igitur inest oculo 
sensus hujus tenuitatis aeriae eo modo, quo rerum omnium quibus assue 
vimus sensum penitus infixum habemus. Yide prop. 3. 4. lib. 3. Vitellionis. 
Supra vero (Gap. I, 6 ) et luci et superficiei aeris eandem tribuebamus 
affectionem densitatis, sentiet igitur et oculus densitatem lucis. Idque eo 
magis,’ quod (Cap. I, 20) patuit, lucem hoc densitatis respectu pati aliquid 
ab omnibus mediis inter se in densitate seu perspicuitate differentibus et 
sic etiam ab humoribus oculi: quin igitur et oculus seu visus in genere 
aliquid etiam contra patiatur ab hac densitate lucis, suae itidem densitatis 
respectu ? 
Propositio XIII. Quinto, si densitatem lucis oculus sentit (per prae 
cedentem) attenuationem quoque et condensationem ejus necesse est ut 
sentiat, quae quidem intra oculum fit eumque quodammodo contingit, cum 
profunditatem humores insuper obtineant, per quam haec attenuatio (Cap. I, 6 ) 
perficitur. Dum enim per hanc profunditatem lux transit, in certa propor 
tione spargitur (ceteris paribus et remota jam consideratione coactionis, 
quae fit per figuram densiorum humorum), tenuiorque evadit in profunditate, 
quam erat in primo ingressu. Quamvis oculus, etiam argumento usus 
latioris illustratae superficiei in profundo, de extenuatione lucis intra oculum 
facta statuere possit: quia supra (prop. 7) ipsi tribuebamus sensum attactae 
a luce quantitatis superficiei. 
Propositio XIV. His ita per quatuor praecedentes probatis, jam 
demonstratione geometrica evincam (quod prop. 9 . probabiliter tantum stabi 
litum fuit), ab oculo singulari, adminiculo altiorum facultatum, et per humo 
rum oculi passiones a densitate lucis ceu per instrumentum percipi et 
comparari punctorum rei visae distantias, ad quas est sensibilis diameter 
oculi. Primo enim punctum quodlibet radiat in orbem (Cap. I, 2): quare 
et in latitudinem oculi radiat, quae latitudo, seu totius oculi seu foraminis 
uveae, non est insensibilis ex hypothesi. Deinde visus percipit et den 
sitatem tenuitatemque specierum seu lucis ex puncto per radios allapsae 
(prop. 12 ) et earundem intra profunditatem oculi quantitatem attenuationis 
(prop. 13). Tenet autem assuetudine profunditatem humorum suorum. Sit 
«0 diameter pupillae, ei parallelos yd , tantum distans, quantum patitur
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.