Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput X. 
335 
dine reperit, cum nihil tale ipsi coelo insit. Hinc Vitellio lib. IV. cum 
prop. 10. ostendisset, corpora ordinata et continuata cum visu remotionem 
ultimi arguere majorem, quam si non essent ordinata et continuata, prop. 13. 
ostendit, cur horizon Terrae cohaerere coelo, et illa coeli pars a nobis 
remotior, distantiae siderum majores appareant, quam quae sunt in zenith 
capitis. Sunt igitur hae necessariae visus appellationes, quibus carere non 
possemus, etsi in globo Lunae vere circumvolveremur. Quo minus mirari 
debemus, ausum esse distinguere Copernicum inter ea, quae in Sacris 
literis ad visus rationem explicandam recte quidem dicuntur, et illa, quae 
astronomice examinata aliter habere deprehenduntur. Non enim falsum 
dicunt, sed sensum visus hoc dicere verissime asseverant; seu potius hoc 
a visu suggestum ad institutum suum accommodant: astronomus vero seu 
magis opticus sensum visus fallaciae citra omnem contumeliam coarguit. 
Equidem cum legimus mille locis mentionem extremorum coeli, ad quae gens 
Judaea dispergatur indeque revocetur, nemo non videt, illa per 13. quarti 
Vitellionis explicanda. . 
Cum vero per 111. quarti Vitell. ex spatio, super quod visibile move 
tur, motus ipse censeatur: omnis vero motus in linea fiat, eaque vel recta 
vel circulari, patet igitur, si quis error accidit visui in lineis motuum, 
eundem in motibus ipsis accidere. Hujusmodi errores, seu potius cpccnaenea, 
duorum sunt generum apud astronomos, secundum quod duos potissimum 
circulos uni planetae tribuunt, alterum eccentricum, alterum epicyclum. Sed 
aliter Ptolemaeus, aliter Copernicus, quem ego sequor, aliter et novissimus 
Tycho Brahe. Nam circulum eccentricum Copernico et Tychoni planeta 
ipse suo corpore peragrat: Ptolemaeo non corpus planetae sed centrum 
epicycli: epicyclum contra Ptolemaeo ipse planeta suo corpore peragrat, 
singuli singulos: Copernico Terrae circuitus unicus omnes tollit epicyclos: 
Tychoni et Solis et totius systematis planetarii unus et idem circuitus, 
communis omnibus partibus, itidem omnes tollit epicyclos. Propterea Pto 
lemaeo et Tychoni planetae motus non simpliciter, neque illi epicyclicus, 
neque huic eccentricus est, circa punctum aliquod immobile, sed re vera 
spiralis et compositus ex eccentrico et epicyclo: soli Copernico eccentricus 
is, quem ille supponit, est re vera ipsius planetae motus simplex circa 
punctum immobile seu Solem (nisi quatenus huic sententiae correctiun- 
culam aliquam, ad omnes auctores pertinentem, allaturus sum in Commen 
tariis de motibus Martis) neque variatur motu epicyclico, cum hic apud 
illum auctorem nihil aliud sit, quam phantasia motus: dum Terrae motus 
unicus dissimulatur in Terra et singulis planetis transcribitur. 
Utut comparata sit haec hypothesium differentia, gemina, ut dixi, 
motuum perceptio existit errori obnoxia; altera quidem communis omnibus 
auctoribus, quae est ab eccentrico: altera, ab epicyclo orta, in Copernico 
mera est visus circa planetam hallucinatio, in ceteris auctoribus habet ali 
quid de vero planetae motu conjunctum. 
Causa eccentrici planetae vel tardi vel veloces apparent. Causa est 
partim physica, partim optica. Pars causae physica non praebet visui ar 
gumentum errandi, sed id, quod re vera fit, etiam visui repraesentat, de 
qua in Commentariis de motibus Martis: veteres eam per circulum aequan 
tem repraesentarunt. Pars causae optica in hoc sita est, quod cum motus 
planetae a visu eccentricus sit, partes igitur aliae hujus circuli longius ab 
sunt a visu, quam reliquae. Per ea igitur, quae cap. IX. dicta sunt et per
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.