Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

336 
Astronomiae Pars Optica. 
104. 
7. et 131. quarti Vitellionis, aequales arcus circuitus planetae apparebunt 
inaequales, circa apogaeum parvi, circa perigaeum magni. Etsi igitur 
planeta ipse sit aequalis celeritatis in omnibus arcubus, tardus tamen ibi 
apparebit, ubi arcus apparent minores, velox ubi magni. 
Haec arcuum vel imminutio vel auctio optica censetur potissimum in 
semicirculis, in hunc modum. Sit A centrum visus, idem et mundi centrum, 
B centrum eccentrici ECD, ejecta AB in C et F, erit C apogaeum, F peri 
gaeum. In punctis A et B erigantur perpendiculares GH 
et DE. Et sit jam planeta constans in suo motus vigore 
per omnes eccentrici arcus. Erit aequali tempore in GCH 
atque in HFG, propterea majori in DCE quam in DFE. 
Sed in D et E videatur ex centro A in locis oppositis 
sphaerae fixarum, cujus A centrum, longius igitur in DCE 
moratur, quam in DFE. At quia visus ignorat DCE esse 
majorem quam DFE, propterea quod remotionem partium 
utriusque circuli non internoscit, sed aequaliter abesse 
putat, ideo tardiorem putat planetam supra DAE lineam, quam infra eam. 
Sed quaeris, quo argumento sciatur, planetam in oppositis spectari 
partibus circuli? Respondeo, primo ex A centro imaginamur nobis circu 
lum maximum, qui appellatur aequinoctialis. Deinde ex observationibus 
scimus, idem A centrum visus nostri versari etiam in eo plano, in quo 
planeta quispiam suum cursum eccentricum perficit. Scimus etiam, id pla 
num se ipso aequabile esse, non tortuosum, et inclinari ad priorem circulum, 
id est secare illum. At cum duo circuli se secant, linea sectionis com 
munis est recta (E. XI, 3), quae cum per centrum aequinoctialis eat, ut 
per A, quod supponitur in utroque plano esse, secabit igitur aequinoctialem 
in D, E locis ex A oppositis. Quo igitur artificio planeta deprehenditur 
in aequinoctialem incidere, eodem in loca opposita incidere deprehenditur. 
At id in astronomia et doctrina primi mobilis docetur. 
Porro ex occasione animadversionis hujus phantasiae velocitatis et 
tarditatis opticae astronomi in alterum et contrarium inciduut errorem, non 
tam visus quam ratiocinationis. Dum n. nos astronomia docet hoc axioma: 
ta nofigmtegov (pegofieva figadvregov xivetodcu cpaivexai (verba Aristot.), astro 
nomi magna probabilitate convertunt, xa figadvtegov mov^ava noggojxegov 
qpegeo&iu doxei. Quanto tempore diutius moratur planeta in aliquo arcu vel 
semicirculo quam in reliquo, tanto etiam longius illum arcum recessisse a 
visu arguunt. At non est necessaria conversio et in partem falsa. Sunt 
enim retardationis causae etiam aliae his opticis permixtae. Sic initio 
Ptolemaeus deceptus est, dum epicyclos planetarios nimium alte hinc attollit 
inde deprimit, quia alterius loci tarditas, alterius velocitas tantum requirere 
videbatur. Sed error statirn patuit ex magnitudine apparenti, minus enim 
crescebant epicycli in perigaeo, quam pro tanta appropinquatione: propterea 
causa deprehensa est retardationis altera, quam, ut modo dixi, in circulum 
aequantis Ptolemaeus contulit. In Sole epicyclus nullus requirebatur; quare 
mansit hic error hactenus. Deprehensus tamen est a me primo per sub 
tilem observationem diametri visibilis, ut infra dicam; deinde per observa 
tiones Tychonis exquisitissimas in stella Martis habitas, ut suo loco et 
tempore explicabo. Utraque ratione constat, Solem dimidio solum spatio 
ejus eccentricitatis, quod illi ab Albategnio et Tychone tribuitur, a nobis 
recedere, itaque et in Sole aequantem circulum regnare.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.