33B
Astronomiae Pars Optica.
At jam propositione 54. nihil nisi Copernicum sapit: Si, inquit, aliqua
ferantur celeritate inaequali, interque ea et oculus: ea quae eadem cum oculo
celeritate feruntur, stare putabuntur, quae tardius oculo, in contrarium ferri; quae
celerius, praecedere. Kiliil ego nisi verba mutabo. Si ferantur in conse
quentia planetae et Terra, visus nostri specula (id autem fit in semicirculo
orbis Terreni, planetas respiciente), atque Terram et planetam aequaliter
promoveri contingat (respectu ejusdem alicujus rectae), planeta videbitur
stare, sin tardior planeta fuerit, videbitur retrocedere, sin autem velocior,
videbitur in consequentia ferri.*) Si quis est ita delicatus, ita morosus,
ut haec audire non possit, is loco Terrae Lunam substituat, inque ea spe
culatorem aliquem rerum coelestium collocet, tunc in Lunam eadem sequentur;
Terra haec nostra, quamvis vere quiesceret, moveri videbitur, Luna vero
quiescere, cum moveatur, nec poterunt ulla solutione ista everti.
Propositio 55. videtur sonare de motu diurno. Si, inquit, aliquammulta
una ferantur quiescente uno aliquo, id in contrarium moveri videbitur. Oculus
quidem in centro mundi censeatur, ob evanescentem Terrae proportionem,
et Terra volvatur ab occasu in ortum motu diurno, montibus igitur ita
delatis, qui videntur contigui et magni, stellis vero quiescentibus, quae
minutae et sparsae apparent, stellae in contrarium, hoc est, ab ortu in
occasum videbuntur moveri.
Rursum propos. 56. spirat expresse Copernicum. Oculo, inquit, prope
spectatum accedente, id augeri putabitur. Ergo subsumo ego, Terra visum
nostrum ad planetarum corpora advehente, videbuntur et lineae motuum et
ipsa planetarum corpora magna. Quare non tantum accessu stellae ad
oculum, qui fieri fingatur per epicyclum, sed etiam oculi ad rem appropin
quatione id phaenomenon excusatur. Atque id valde est evidens. Testatur
Melanthon, anno 1529. Julio et Augusto tam prodigiosa specie visum Mar
tem, ut novum sidus crederetur. Idem 1561. Augusto factum oportuit;
idem fere et 1593. Augusto: fietque 1608. Julio. Vidimus .et hoc anno
1603. mense Februario et Martio Veneris stellam in occasu per nebulas
insolitae magnitudinis, ac multi novam videri stellam asseverabant. Con
currunt enim his articulis temporum eccentrici et epicycli perigaea, quod
in his duobus planetis maximi momenti est, in ceteris non tantum efficit.
Propositio 57. maxime accommodata est ei motuum (parrama , quae
ad eccentricum refertur. Docet enim aequa celeritate delatorum, quae longius
distant, tardius ferri videri.
Denique propositio 58. asserit: Oculo translato, quae longius spectantur,
destitui videri, ubi voce astronomica vnoXemsa&ai manifeste utitur. Est autem
vnoXsmea&ai in astronomia idem, quod promoveri in consequentia, puto respi
cere vocem ad alteram contrariam nQorjyeia&ai, praecedere.**) Isam si qua
*) Definitio itaque haec est stationis apud Copernicum, quod tunc perficiatur,
cum linea per Tellurem et planetam translata non inclinatur, sed sibi ipsi manet
parallelos.
**) Argumentum hoc: Euclides utitur voce astronomica, ergo astronomiam
tradit. At de translatione oculi loquitur. Ergo de tali astronomia, in qua visus
sic movetur, ut retrograda sidera appareant, nempe de Copernicana. Addo tamen
ad hunc discursum et hoc: videri Euclidem voce 7 iQoriyuo&cu velle rationem tra
dere, cur in campo currentem montes non tantum comitari (quod ego solum per
penderam) sed etiam praecurrere videantur. Ita magis popularis fiet origo vocis
7 lQOt]y£ia&C(L.