340
Astronomiae Pars Optica.
induit, ita eadem opera cometam quasi quiescentem circumiens (nam ipse fere tantum
in latum tendit hac suppositione) eandem illi speciem circularis motus conciliabit.
Ita ille Ilegiomontani cometes in linea recta e profundissimo aethere propter Ter
ram latus, illamque admodum propinque praeteriens, pulcherrimam occasionem
inveniet uno die in medio apparitionis 40 gradus circuli magni conficiendi, ante
et post perexiguum: ubi et causa patebit, cur cauda illo temporis articulo, quo
tam velox cometa fuit, 50° in longitudine aequaverit. Per 22. quarti Vitellionis.
Hoc usi adminiculo quidam de stella anni 1572. affirmarunt, motu rectilineo
in profundum aetheris receptam, argumento usi decrescentis magnitudinis, quibus
quidem 4. et 132. quarti Vitellionis serviebat. Verum optice quidem recte illi, si
assumta illis sua concesseris : ceterum quae contra Tycho Brahe libro I. Progymnas-
matum disputaverit ex aliis scientiis solido et magno judicio, ea vide apud auctorem.
Caput XI.
De artificiosa observatione diametrorum Solis et Lunae et
deliquiorum utriusque.
Problema I. Instrumentum eclipticum construere. Scena sub
dio erigatur pannis nigris totuplicibus, ne quid lucis irrumpat. Si haec deest
commoditas, conclave eligatur obversum in plagam, unde Solis defectus specta
bitur : sit huic conclavi paries non crassus, qui fenestram praebeat : possit-
que cum haec fenestra tum omnes rimae obturari contra lucis ingressum.
Deinde regula fabrefiat quantae fieri potest longitudinis, cujus lineae omnes
rectae sint, crassities quantam asser dedolatus praebet, latitudo semipedis.
Ea sic aptetur, ut quia flexile est lignum, in dorsum incumbat, et inter
capita loco intermedio, quo minus flectatur. At neque in medio latitudinis
perforetur, ne imbecillius factum frangatur suo pondere. Quin potius ad
lineam dorsi, cui incubiturum est, coassetur trabecula, ut in coassationis
linea centrum foraminis seu matriculae constitui possit. Matriculae suus
axiculus sit. Deinde fiat columella versatilis super axe, in summo bifida,
ut fissura crassitiem regulae excipere, perforata, ut eodem cum regula axi
culo trajici possit. Trabecula, in qua matricula columellam excipiens, tignis
aequalibus hinc inde transversim surgentibus columellam in sui (trabeculae)
perpendiculo statuant, cavo complexu columellam teretem in sublimi inclu
dentes (sic). Huic trabeculae tres aliae socientur, ut ex omnibus fiat parallelo-
grammum rectangulum, loco circuli azimuthalis. Capiti vero columnae, a
quo axis in trabeculam exit, committatur et coassetur transtrum in earum
planitierum columellae altera, quae fissuram habet supra, et confibuletur hoc
quoque transtrum columellae transversali, ut recto angulo columella tran
stro cohaereat: et transtrum parallelogrammo incumbens si moveatur, colu
mellam convertat. Transtrum longitudine sit idonea, in medio exemta, ut
crassitiem regulae hac fissura capiat regulaque cum transtro et columella
circumferatur: simulque regula versus verticem erigi aut versus horizontem
demitti possit, quantum Solis altitudo sub principium et finem eclipseos
postulat. Propterea et columellam tam altam esse convenit, ut parallelo-
grammum regulam nuspiam impediat, et transtrum tam longum ipsamque