Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XI. 
341 
regulam, ne sese deserant Sole cadente; fissurasque utrobique eodem apta 
tas, ipsumque quadratum sublime, ne regula depressa pavimento occurrat: 
et in plano horizontis , quod columellae appensum perpendiculum facile in 
dicabit. Neque sane universalis esse potest haec forma, nisi aut ex tran 
stro et columella fiat quadratum geometricum, aut omnino quadrans adhibe 
atur. Mihi tamen ad subita ista structura suffecit. 
Jam ad regulam, cujus est praecipuus hoc loco usus. In ea itaque 
metire certum spatium longitudinis a loco infibulationis deorsum, ne plus 
quam est altitudo columellae: ibique crenas facias in utraque latitudinis 
planitie perpendiculares longitudini: in capite regulae, quod erit supra, trans 
axem, consimiles; circiter 12 pedes superas ab inferis distantes. Deinde 
binas tabellas compares latitudine palmi aut paulo plus, longitudine, quae 
ex latitudine et sua et regulae componatur, crassitie, quae in regulae crenas 
apta sit exemtas in medio latitudinis ex altera longitudinis parte, ut fissu 
rarum altitudo latitudinem aequet regulae, laxitas regulae crassitiem, quae 
est post crenas factas, residua admordeat. Itaque tabellae in crenas im 
missae et parallelae erunt et perpendiculares regulae in longum et latum. 
Ducatur in utraque tabella linea per longitudinem, consurgens a medio fis 
surae et crassitiei regulae, eique bisectae in puncto sectionis alia erigatur 
ad perpendiculum per totam latitudinem tabellae ducta. Post in altera 
tabella, quae superior futura, partes medias, in quibus erat rectarum sectio, 
fenestra quadrangula duorum digitorum latitudine eximas, maneant vero in 
margine fenestrae residua rectarum. In lamina vero aenea tenuissima bene 
complanata nec contumaci binae lineae sese secent ad rectos: et sectione 
centro circellus fiat pisi magnitudine, ut minor sit haec diameter ad distan 
tiam tabellarum, quam diametri luminarium ad suas distantias (Cap. II, 6 ), 
pertundaturque, ut foramen accurate circulare sit interque decussatas lineas 
medium, latitudo laminae paulo major fenestella. Haec affigatur tabellae 
perforatae, ut lineae in lineas quadrent et foramen in meditullio fenestellae 
constituatur. In altera tabella, quae futura est inferior et planitie sursum 
versa, ex centro sectione linearum describe circulum, quantum fert latitudo 
Fig. 106.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.