Nam ut distantia tabellarum ad AC sic totus sinus ad tangentem anguli,
quo corpus luminaris spectatur.
Anno 1601. 13. 23. Decembris fuit diameter radii digitus seu partes
72 et insuper partes 38, hoc est in summa 110, dimidium 55, semidiameter
fenestellae 8%, ergo AC 46 3 / 4 . Ut igitur distantia tabellarum 10368 ad
46 74 » ita 100000 ad 451, tangentem arcus 15' 30". Cujus duplum 31'.
llaec diameter Solis in perigaeo, cui repetita consideratio mense Decembri
anni 1602. consentit.
Anno 1602. mense Junio eadem fenestella et regula loco aeque ob
scuro manifestissime Solis radius in tabella defecit ab hyberna quantitate.
Cumque hyberna quantitas in 12 suos digitos esset divisa, radius aestivus
deficiebat proxime 2 /s unius digiti, quantum in hac exilitate judicari potuit;
cum ergo tota diameter valeat 31 minuta, hoc est *'l 60 unius gradus, ergo
7 , ? de 3 7 eo est 3 7 720 > de hoc 2 / 5 efficiunt “/seoo unius gradus, sive “/eo
unius minuti, hoc est proxime unum minutum. Et diameter aestivo tem
pore est 30'. Potui sane procedere ut antea hyberno tempore, sed haec
via omnium est tutissima, quia radium aestivum hyberno in proportione
connectit.
Anno quidem 1600. mense Junio partes radii Gratii Styriae per eandem
fenestellam eandemque distantiam videbantur mihi 1057 2 . Dimidium 52 3 /*,
hinc ablata semidiameter fenestrae 8% relinquit 447 2 * Et ut 10368 ad
44 7 j sic 100000 ad tangentem 429, cujus arcus 14'45", duplum 29'30".
Quae quantitas dimidio scrupulo (seu 3 /4 unius particulae quarum sunt in
digito 72) deficit a priori consideratione. Diebus antecedentibus coelo cla
riore per foramen 40 particularum diametri radius ingressus superabat cir-
cellum 129 % particularum circiter 1 aut 2 particulis. Sublatis 40 de
129 V 2 , restant 89 V 2 j dimidium 44 3 / 4 , quod ostendit arcum 14' 51". Sed
adjectione 2 particularum 15' 10". Itaque medium horum etiam est 15',
duplum 30'. Sed nihil est cur de posteriori anno 1602. dubitem, et spec
tatores mihi erant astronomiae studiosi: de priori vero anno 1600. miror
me tam subtilem tunc in dividendo digito fuisse, ut non plus aberrarim.
Nam et scena, quam extruxeram, non quantas optabam exhibebat tenebras,
ut non satis accurate ad extremitates radii collimare potuerim.
Tycho anno 1591. pene eandem quantitatem deprehendit. Canalis
erat AB, foramen partes habuit 10 et fuit quadrangulare, ergo AE 5,
AB 1000, CG 18V 2 , quare BG 9%, et IG (BI vel AE subtracto) 47*.
Ilinc semidiameter 14' 37". Sed varie a 14' 20" usque in 15' 40". 90 )
Quinto vero Decembris ter, et mutatis
canalibus invenit 15' 30" (quod mecum
facit), ut ego quidem ex ipsius observatis rv
computavi. Nam nihil hinc extruxerat, et |~
notum, quod diametrum perigaeam 32 minu- u
torum et amplius faciat: hypotheseos eccen-
tricitatis persuasione.
Quod autem non major quam unius minuti differentia est inter aesti
vam et hybernam diametrum, mirum quam apte cum eccentricitate Solis
vera et geometrica conveniat (si fallaciam ex causa physica ortam, qua de
cap. X., separes). Nam quia Tycho Brahe et Landgraviani unanimi cal
culo demonstrant, eccentricitatem esse 3600 de 100000, dimidium vero
causa physica subintrudit, ut geometrice in Commentario de Marte demonstra