Caput XI.
345
aliquot quantitate sibi ipsis vicinos admodum, ordine tamen nonnihil cres
centes, in papyro describes, seorsim singulos, interceptam superficiem atra
mento implebis, praesertim circa margines: ut nigredo vel totam superficiem
vel certe latitudinem aliquam a marginibus versus centrum obtineat. Eos
ordine tabellae applicabis in instrumento, considerans, quemnam ex illis
radius Lunae sic ambiat, ut illustrata papyri albedo circa nigros circulos
nonnihil oculos incurrat. Nam quicunque primus radio angustior fuerit de
prehensus, proxime se majorem radii mensorem constituit. Post omnem
tamen diligentiam hac via restabit tibi dubitationis aliquid. Hoc solum
hinc habes, quod de enormibus erroribus judicare poteris.
Anno 1600. 15. 25. Julii Gratii inveni radii particulas plures 105 < / 2 ,
pauciores 110. Ergo diameter apparens major quam 29' 30", minor quam
31' 12". Semper autem praesumitur minor justo aestimari hac via, eo quod
radii extrema debilissimae lucis non bene capiantur oculis. Erat Luna
plena in distantia mediocri.
Anno 1603. 16. 26. Januarii vesperi Pragae radius inter duos circu
los nigros mediam tenebat quantitatem, quorum alter, comprehensus, 113
particulas habebat, alter, radium comprehendens, 120 particulas. Ergo
diameter etiam apparens major quidem quam 32', minor vero quam 34'
18". Fuit Luna Terris proxima, diligentia omnis fuit adhibita, imprimis
obscuritas camerae.
At priori mense, cum d/bicputvQtos in eodem perigaeo versaretur, diluta
luce per turbidum coelum et camera non satis clausa, vix 30' hoc pacto
superare putabatur, etiam qua tota luxit; adeo facile oscitantem eludit.
Itaque alii modi pro hujus luminaris diametro observanda sunt tentandi.
Problema V. De proportione diametri Lunae aspectabilis
ad diametrum Solis judicium ferre ex cornu Lunae in prima
phasi. Supra cap. VI, Nro. 11. memini exortus Lunae, quem vidi 4. 14.
Martii 1603. Pragae hora 6 , cum Sol esset in 23° 49'K; Luna in 14°
41°T> motu vero in ecliptica. Arcus per visibilem Lunae locum et per
Solem secabat horizontem angulo circiter 78°. Plane enim cornua Lunae
sinistrum verticis proxime spectabant. Eratque ideo visibilis centri Lunae
a centro Solis distantia 20° 10'.
Sic igitur collocata Luna cum toto corpore clarissime cerneretur, fruens
lumine Telluris, ut supra capite VI, Nro. 10 dictum, non dimidia circum
ferentia a lucente cornu ambiebatur. Deficiebat enim hoc ad sensum evi
denter a semicirculo. Dico hinc demonstrari, Lunae diametrum aspectabilem
diametro Solis aspectabili fuisse majorem notabiliter, quamvis Sol peteret
longitudinem mediam perigaeo propior, Luna non duobus signis ab apogaeo
defluxisset. Id eo facit, ut hic etiam pro capite octavo pugnemus tantoque
certius credamus, majorem esse diametrum Lunae diametro Solis ut pluri
mum, quare et Solem totum a Luna tegi posse.
Demonstratio. Centro A (Fig. 110 ) scribatur circulus maximus cor
poris Lunae BCD, in eo BAC diametros, eique ad rectos EA, sitque E
centrum Solis, ergo circulus illuminationis erit parallelos ad BAC, sit FG.
Sumatur jam II punctum extra lineam EA, quod sit locus in superficie
Terrae, puta Praga. Cumque sit IIA axis circuli visionis, erit hic rectus
ad HA, sit KML, abscindens de Luna particulam a Sole illustratam, seu
cornu, cujus vera latitudo LG. Cumque hoc cornu defecerit a semicirculo,
semicornu deficiet a quadrante, non ergo pertinget usque ad M. Secet